Page:EBC 1619 02 18 2074.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me et Rev.me Domine,
Ill.mae Dominationis Vestrae litterae superiori anno 1618 redditae mihi fuerunt, et sane jucundissimae, quae mihi Ill.mae D.V. optimae valetudinis optatissimum afferebant nuncium; idipsum Patres, qui Roma venerunt, testati sunt; omnes aeque Ill.mam D.V. longaeva aetate senem confirmant, senio negant confectum. Faxit Deus O.M. ut haec Ill.mae D.V. incolumitas in diuturnos prorogetur dies, donec infantala haec Madurensis Ecclesia in virum coalescat perfectum plenitudinis Christi. Rerum Madurensium statum et rationem ab Admodum Rev.P.N. Generali Ill.ma D.V. cognoscet. Ex Pontificii diplomatis praescripto, Madureo Oocinum veni, inde Cranganorem, ubi R.mo Archiepiscopo ut una mecum Goam pergeret, facillime persuasi; vir enim est proprii immemor commodi, alienae studens saluti, nec proprio labori parcens dummodo commissae oves salubri recreentur quiete; itaque cum tanto Praesule Goam enavigavi adversa sane triginta dierum velificatione, quae ut plurimum in tra decimum diem confici solet. Goam delatus illius urbis Antistitem conveni, Pontificium reddidi diploma, adventus nostri causam exposui; at ille, apud quem Madurensis causa erat praejudicata, brevi temporis spatio se finem ei quaestioni impositurum spopondit; fecitque ultra votum poscentis; omnia perfunctorie discussa, tu multuarie agitata. Patres Societatis omnes tum Goanae tum Malabaricae Provinciae una nobiscum in eandem conspirant sententiam, ut ex eorum testimoniis jure jurando firmatis Ill.ma Dominatio V. cognoscet. Patres vero Goanae Provinciae qui olim Madurense institutum acerrime impugnavernnt de illius fundamentis in praesentia certiores effecti, non solum illud comprobarunt, sed citra scelus omitti non posse constanter asseveraverunt, nec mirum,quod eos qui illud idem institutum non ulla animi perturbatione, sed sincerae veritatis zelo aversabantur, divinae gloriae studium ac ejusdem perspectae ac exploratae veritatis amor, in oppositam compulerit
---page break---