Page:EBC 1616 09 04 1736.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


sanata sede obtineantur. Atque illa est reformationis nostrae summa, quam cuperemus a sancta sede sic confirmari, ut licitum sit omnibus illam ampleati in praefatis Monasteriis nostris vel in suis; nobis autem illam in illa Monasteria introducere, quorum Abbates gratam habuerint, et religiosos Ordinis nostri vel alterius transeuntes ad nos, patita venia et non obtenta non obstantibus quibusounque in oontrarium impetratis, admittere.
Approbavit quidem reformationem illam nostram sua S.tas, dum separationem mensae conventualis in gratiam reformatiionis illius in Monasteriis nostris S.tae Mariae Majoris Mussipontanae et Justimontis stabilivit, neo prius separationem illam desineri voluit, quam reformatio illa desiisset. Imo vero reformatione illa desinente, voluit separationis illius menane gratiam desinare, neo ullam amplius vim habere. Approbavit inquam modo ilio reformationem nostram sua S.tas, sed nondum nobis satisfactum est: ad majorem enim firmitatem et robur expressam reformationis bullam requirimus.
Approbavit etiam R.mus Generalis noster, prout ex instrumento publico quod transmitto Ill.ma et R.ma D.V. satis intelliget, sed neque id sufficit, quandoquidem Capitulum generale est supra Generalem, et potest quae Generalis confirmavit, infirmare.
Haec pluribus exponet praesentium lator, vehemensque desiderium nostrum circa reformationis nostrae oonfirmationem aperiet, rogabitque, quanta poterit animi demissione et instantia, ut Ill.ma et R.ma Dominatio V. coeptis nostris favere et nos a falsis fratribus, qui ejusdem reformationis nostrae ruinam sibi in proximo generali Capitulo Ordinis nostri pollicentur,'opprimi non patiatur.
Datae Mussiponti in Monasterio nostro S.tae Mariae Majoris die 4 Septemb. anni 1616.
Ill.mae ac R.mae Dominationis Vestrae
humillimus et obsequentissimus servus et cliens
f. Servatius de Lairvez abbas S.tae Mariae.
---page break---
Ill.mo ac R.mo D. D. Cardinali Bellarmino. Romam.
(manu Bell.): Cum Ill.mo et R.mo D.no Cardinali Verallo.