Page:EBC 1612 04 24 1168.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

octavis concelebramus; et alia multa particulari et pia traditione observamus, quae in medium proferre superfluum videtur, cum ea facillime ex nostro novo breviario, quod vobis mittimus, dignosci possint. Mittimus autem ut Ill.ma Dominatio Vestra videat, iudicet et quid de eo sentiat, et num eo uti posthac possimus libenter aperiat et rescribat. Verum enimvero ingenue fateor, quod si Summus Pontifex auctoritate qua fungitur, omnibus Sancti Benedicti monachis praecipiat ut dicto breviario utantur, nos confestim posthabilis expensis et rationibus quibuscumque illius mandatis obtemperaturos; cum nefas sit Coelestinos, praecipue vero Gallos, coelestem in terris patrem commorantem non revereri et ei ad nutum non obedire. Vestram interim Ill.mam Dominationem bene valere peroptamus.
Datum Parisiis in monasterio Coelestinorum die 24° Aprilis 1612.
Vestrae Ill.mae et Rev.mae Dominationis humllimus et obsequentissimus orator et filius.
Claudius de Marseilles Coelestinorum minimus.
---page break---
Illustrissimo ac Rev.mo D. D.no Card.li Bellarmino Coelestinorum protectori dig.ssimo
Romae.