Page:EBC 1612 04 24 1168.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine
Litteras vestras accepimus, quibus nos certiores redditis dominum nostrum Papam, maturo primum cum procuratoribus generalibus sub patris nostri Benedicti magisterio militantium habito consilio, velle propediem breviarium in lucem edi; quod quoad fieri potest ad breviarium Romani normam et usum accedat, et quod omnibus monachis dictarum congregationum commune sit. Negotium sane non minus iustum quam necessarium et a nobis sepius desideratum et expectatum. Sed cum rem tanti ponderis non solum de die in diem, et de anno in annum prola tam, sed etiam omnium sententia desperatam animadverteremus, opportuno remedio breviarium nostrum vetus emendari et secundum breviarii Romani formam restauraci et statim proelo subdi, ad nostrae provinciae commodum, patrum nostrorum fultus opta ndone praecepi. Qnare an illud breviarium, de quo scribitis, nobis etiam cum aliis commune esse possit penitus ignoro. Nam cum multorum laborum et pecuniarum dispendio, quomodo posthac sumptus factos maximos in comparandis editionibus novis monasteriorum nostrorum inopia poterit? Sed et quid nobis prodibunt maxima illa volumina quae penes nos sunt, et in quibus Antiphonae, Responsoria et alia quae ad Dei laudes decantandas pertinent continentur? Illa tanto labore et studio a nostris praedecessoribus sunt elaborata et comparata ut vix ac ne vix quidam talia reperiri possint. Sed etiam quomodo posthabitis sanctorum nostrorum officiis, aliarum regionum sanctos invocare poterimus? Divi Benedicti translationem, quam Cassinenses et ultramontani monachi explodunt et inficiantur, per octo dies solenni ritu quotannis in mense Iulio una cum omnibus citramontanis monachis et pene omnibus ecclesiis cathedralibus veneramur; eo quod apud nos in agro Aurelianensi sancti patris os sa maximo cum hominum concursu et honore asserventur. Beatae Mariae Virginia visitationem, nec non beati Martini festum, cum solemnibus
---page break---