Page:EBC 1607 09 28 0700.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

quam in aliis omnibus christianis regnis habet, inane prorsus esse omnes,qui sunt aliqua prudentia praediti, facile vident: neque enim auditum est umquam ab initio nascentis ecclesiae, usque ad haec nostra tempora, ut ullus Pontifex maximus principem ullum, quamvis haereticum, quamvis ethnicum, quamvis persecutorem, caedi mandaverit, aut caedem forte ab aliquo patratam probaverit. Et cur quaeso unus rex Angliae timet, quod ex tote christianis principibus nullus timet, nullus timuit? Sed ut dixi, vani isti praetextus decipulae sunt et stratagemata satanae, qualia non panca in historiis veterum temporum inveniuntur, quae facile referre possem, si non epistolam, sed librum integrum scribendum suscepissem. Unum tantum, exempli gratta, ad ememoriam tibi revocabo. Scribit Sanc tus Oregorius Nazianzenus in prima oratione in lulianum imperatorem illum, ut simplicibus christianis imponeret, in imaginibus imperatoriis, quas romani civili qundam genere honoris pro more adorabant, imagines deorum falsorum admiscuisse, ut nemo posset imperatorie imaginem adorare, quin simul deorum simulachris cultum adhiberet. Rine nimirum fiebat, ut plurimi deciperentur; et si qui forte fraudem subodorati, igperatoris imaginem venerari recusarent, ii gravissime punirentur, ut qui Caesarem in sua imagine contempsissent.
Tale aliquid in iuramento vobis oblato, mihi videro videor; quod ea fraudo compositum est, ut nemo possit proditionem in regem detestari, civilemque subiectionem profiteri, quin primatum Sedis Apostolicae perfide abnegare cogatur. Sed Christi servi, ac praesertim primatii Domini sacerdotes, ubi periculum fidei subesse possit, tantum abesse debent a susceptione illiciti iuramenti, ut ab Omni etiam suspicione simulationis praestiti iuramenti cavere debeant, ne fidelibus populis ullum praevaricationis exemplum reliquisse videantur. Quod egregie praestitit insignis ilio Eleazarus, qui neque porcinas carnes comedere, neque simulare voluit comedisse, quamvis gravissima tormenta sibi cornerei immineri; ne, ut ipse ait
---page break---