Page:EBC 1607 09 28 0700.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Venerabilis in Christo Domine Frater. Anni sunt fere quadraginta, quod invicem nos viderimus: sed ego tamen veteris nostrae consuetudinis nunquam oblitus sum, teque in vinea Domini strenue laborantem, quando aliter non potui, orationibus Deo commendare non destiti: me quoque in tua memoria toto hoc tempore vixisse, et in tuis orationibus ad altaria Domini locum aliquem habuisse non dubito.
Ita igitur ad hoc usque tempus, non verbis, aut literis, sed opere,et veritate, ut Sanctus Ioannes loquitur, alter in alterius dilectione permansimus. Sed hoc silentium rumpere coegit nuncius, qui diebus istis de tuis vinculis, et carcere ad nos venit: qui quidem nuncius, etsi tristis videri poterai ob iacturam pastoralis tuae sollicitudinis, quam ecclesia ista fecit; tamen laetus quoque videbatur, quondam ad martyrii gloriam, quo dono Dei nullum est felicius, propinquabas: ut qui tot annis gregem tuum verbis, et doctrina pavisses, nunc exemplo patientiae gloriosius pasceres. Verum hanc laetitiam non mediocriter interturbavit, ac fere corrupit tristis alius nuncius, qui de constantia tua in refusando illi cito iuramento, ab adversariis tentata, forte etiam labefactata et prostrata successit. Neque enim, frater charissime, iuramentum illud ideo licitum esse potuit, quod aliquo modo temperatum et modificatum offerebatur: eis enim, eiusmodi modificationes nihil esse aliud, quam satanae dolos atque versutias, ut fides oatholica de primatu Sedis Apostolicae, vel aperte,vel obscure petatur; pro qua fide tot inclyti martyres in ista ipsa Anglia ad sanguinem usque pugnarunt. Certe enim quibuscumque verbis iuramentum ab ad versariis fidei concipiatur in regno isto, eo tendit, ut auctoritas Capitis ecclesiae successore Sancti Petri ad successorem Henrici octavi in Anglia transferatur. Quod enim obtenditur de periculo vitae regis, si Summus Pontifex eam in Anglia potestatem habeat
---page break---