Page:EBC 1606 10 09 0600.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

fuerint vel sint ex religiosorum numero; nam et Pelagium haeresiarcham monachum fuisse, et quidem vitae apud homines laudabilis. Miserabilem esse in quibusdam ingeniorum morbum, potius errare, et erro-rem tueri velie, quam nihil dicere novi, quo sese mundo venditare possint. Idem in Ill.mam Amp.nem Tua valde contumeliosus nuper extitit, dum 2,q.12.ar.1 suis explicaret. Quidam, inquit, huius aetatis scripuor, qui efficaciam gratiae aliter explicare voluit, ac corr sis inde bino aliquot B.Augustini sententiis conatus est estendere se cum B. Augustine sentire, supervacaneum et frustraneum laborem sumpsit; idque estendere nititur, quod nihil magnopere opus sit testimoniis D.Augustini, nec ullus in eo vel mediocriter versatus ignorare queat quid ille senserit. Alter ex eisdem doctoribus primarius cum a me rogaretur in familiari congressu num Ill.mae D.T. sententiae de gratia et praedestinatione tute absque cuiusquam offensione in hac universitate praelegi possente mox sermonem iniecit et disputationem de efficacia gratiae, quam ita conclusit, ut fateretur malie se ignorasse modum quo libertas arbitrii cum divina gratia Concilietur, quam a sua opinione de physica Dei praemotione discedere.
Accedit quod nescio quibus auctoribus hic non semel per eos theologos vulgatum sit, tametsi falso, cum multorum commotione, sententias auctorum Societatis de auxiliis gratiae a Summo Pontifice condemnatas. Quamobrem cum voluntate superiorum hoc anno primam D. Thomae partem explanare aggressus essem, adversus horum doctorum orationes ac digressiones, quas non defuturas auguror. Ill.mae Amp.nis Tuae opem et auctoritatem mature mihi implorandam esse ixistimavi. Quod si et veritatis patrocinium, et me in suam clientelam recipere non gravetur, confido nihil eorum machinationes admodum processuras, quodque hic per Ill.mum Nuncium auctoritate apostolica est constitutum, idem Romae opera Ill.mae Ampl.nis Tuae comprobandum et confirmatum iri spero, ut absque nota eam quam tibi verissimam videri mundo
---page break---