Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/85

From GATE
This page has been proofread


Addo hic machinam divinatoriam qua ad progressum unius statuae in linea recta ad diversa interdistincta spatia coelestium planetarum characteres arbitrarios stare jussa stat, et duo Genii seu Angeli cerei vitreo circumsepti globo suis fulcris pari motu se in sphaerae centro contorquentes cum suis indicibus quos ceu lancem in manu gestant, ad cognomina signa in sphaerarum circumferentia inscripta, se quoque sistunt, etiamsi unus ab altero per decem palmos distet, uterque autem à magica statua per palmos quinque. Hac ratione tota Astronomia divinatoria includi potest, cum tanta industria, ut curiosus hominis actus et passiones morales, puta virtutes, et vitia, inclinationes, aversiones, odia etc. tibi palam exponat legenda, quae, etsi non nisi suspectas artes apud imperitos arguat, id tamen simplici artificio, et infallibili perficitur.
CAPUT VII.
De Oraculo Delphico
Maximum artis Machinamentum meritò in ultimos missus distulimus. Habet Kircherus tubum in ergasterio cubiculi sui ita dispositum, ut janitores eum ad portam vocaturi non onus subeant remotum ejus cubiculum adire, sed in porta, qua in hortum domesticum aditus dabatur in libero aëre existentes, ac ordinaria voce clamantes eum pro exigentia negotii vocare solebant, quorum omnium verba non secus ac si in cubiculo praesentes essent, percipiebat, eodemque tenore responsum per dictum tubum dabat, nec quicquam in horto altius dici poterat quod is in cubiculo suo existens non audiret, in remotissima quoque spatia per tubum, quaecunque volebat, significabat. Hunc itaque tubum postea in Musaeum transtulit, et statuae tali arte inseruit, ut statua quasi vitam spirans ore aperto, motisque hinc inde oculis loqui videretur; huic statuae nomen dedit, Oraculum Delphicum, nam quemadmodum veteres Sacerdotes Aegyptiorum Graecorumque per hujusmodi tubos ori Idolorum insertos ingenioso dolo, Oraculum consulentes decipiebant, et homines superstitiosos ad opimas oblationes faciendas sollicitare solebant, simpliciores verò animi, veluti divina voce moniti, id quod jubebatur, magno utique Sacerdotum emolumento praestabant; ut hanc fallaciam detegeret Kircherus, similem statuam fieri curavit, eo, quo descripsi, situ et forma. Erat hic tubus ad 30 pedes à statua dissitus. Quidquid igitur Titius v.g. ori statuae conceptis verbis immurmurârat, id Sempronius opposito statuae orificio tubi aure applicata assistens, ad ea, quae audiebat, quacunque lingua applicato ore respondebat, quae res spectatorum animos adeo attonitos tenebat, ut nescio cujus magicae artis incantamento adscriberent, eo quod captum humanum longè excedebat, siquidem ex ore statuae prodeuntia verba audiebantur quidem, sed unde provenirent, nescii, sollicito animo quaerebant, num quispiam retro statuam absconditus loqueretur, neque à sinistra hac suspicione liberari potuerunt, nisi tunc, cum iis artificium aperiretur. Descripta habetur haec machina loquens in Phonurgia, quae noviter prodiit in lucem occasione Tubi quo ad complura milliaria reciproco corresponsu curiosi loqui possunt: quam quidem inventionem nonnulli falsò sibi adscribunt, sed in dictae Phonurgiae opere compluribus