Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/82

From GATE
This page has been validated


praeparetur antlia, quae tromba vulgò dicitur, in cujus vase inferiori S. fiat modiolus seu mortariolum suo in fundo habens platismatium H. quod aperiri et claudi versus inferiorem modioli partem possit, fundus tamen modioli hujus non debet contingere fundum vasis S. fiat deinde pistillum L K. extremitate sua L annexum transversae hastae M X. ita tamen ut circa claviculum L revolvi sine violentia possit; pistillum verò K exactè impleat capacitatem modioli, oleoque perungatur, ut facile sursum, deorsum infra ipsum modiolum moveri possit. Ex fundo modioli G derivet canalis I E A ex forma quam figura monstrat, habens apud I platismatium, quod versus interiorem partem aperit, tandem incurvetur axis O N. rotae ut vides, et extremitati inseratur hasta N M. quae circa axiculum in M volvi possit facillime; his itaque paratis nihil reliquum est, quam ut vasi A infundatur aqua, et aperto epistomio B in subjectam rotam defluat; impleta enim sensim haustra rotam non difficulter circumagent, haec verò subfixam sibi circa axem hastam sursum, deorsum attollendo, aut deprimendo aquam in subjecto vase exhauriet beneficio pistilli, perque canalem seu tubulum in vas superius impellet. Sed magnus Apollo erit, qui tantundem aquae, quantum descendit, ascendere efficiet, ego tamen hydrostatico huic machinamento hoc appendo. Nemo melius isthoc.
Secundo loco occurrit cochlea Archimedea qua relicto elemento fluido, loco ejus substituti sunt tot metallini globi, quot convolutionis Spirae in totius cochleae altitudine sunt; hujus ope continuò unus globulorum per extrinseca circum cochleam convolutam semitam vagus labitur donec praecipitato fluxu in cochleae tenaculam impingendo eam denuò exoneret, ac per integram circulationem convolvat; qua convolutione peracta denuò novus globulus excurrit, prior verò se in cochleae spiram infimam recipit, unde per novas convolutiones descendendo ascendit, atque sic continua alteratione novi globuli excurrendo jucundum visu praebent spectaculum, verum hujus machinae operatio nisi in praxi videatur, difficulter intelligitur.