Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/81

From GATE
This page has been proofread


CAPUT V.
De Mobili perpetuo apparente.
Motus entium Physicorum effectum et passio est, et ab Aristotele definitur actus entis in potentia prout in potentia, ab universa Philosophorum schola recepta. Dividitur in instantaneum, et successivum; violentum et naturalem: his praepositis de possibilitate dabilis motus perpetui inquiritur, in quo tot jam saeculis plurima Philosophorum, Mathematicorumque ingenia desudarunt, et dum operam oleumque perdidere vana spe delusi, se naturae principia non intelligere, etiam inviti fateri coacti sunt.
Dico itaque nullum in rerum natura mobile, purum, artificiale reperiri, quod naturâ suâ perpetuò durare possit. Et primò quidem, omne esse physicum natulariter ad sui perfectionem tendit, ut, velut in suo fine seu centro, quiescat, ergo potentia motiva non nisi in ordine ad quietem, et per consequens à termino qui directè perpetuitati contrariatur, declinat. Secundò, motus est vel naturalis, vel violentus: si primum, non erit Mechanicus; sin secundum, ab extrinseco orietur, ergò erit actio contrariorum. Haec actio si mobili aequalis est, quies orietur; vel si major, aut instantaneè, aut successivè agit: si instantaneè, qua ratione perpetuò durabit? si successivè, quaenam est haec perpetuò motiva virtus? Tertiò, motus naturalis differt à violento, eo quod à principiis contrariis oriantur, quis ergò hanc principiorum contrarietatem pacifica quiete uniet, ut motus perennitatem acquirat? Quartò, omnes scholae conveniunt nihil agere in se ipsum, qualiter ergò movens perpetuò agitabitur, si non à principio intrinseco moveatur, et qualiter motum urgere poterit, et non in se ipsum agere. Acquiescamus itaque et concedamus, naturam ab arte excoli posse, non superari: concedamus ergò soli naturae rationem perpetuò mobilem, si tamen salvo et tuto sacrae scripturae sensu perpetuas credere possumus res naturales. Motus perpetui differentia experimenta in suo Musaeo exhibebit Kircherus, quibus motum perpetuum non tam asseverat, sed reprobat. Nec credat quispiam ullum duraturum semper motum in puris Mechanicis principiis dari posse, si non ad aliquod movens naturale confugiat. Unde dico nullum naturae ope mechanicum motum abstrahendo à consumptibili materiae conditione perpetuari posse.
Quare ad experimenta Musaei consideranda progredior, et primò Hydrostatico experimento demonstrabo, quam contumax naturae genius nobilissimis ingeniis hactenus restiterit, omniumnque operam eluserit, seseque tantum obfirmârit, ut nullo conatu, nullis precibus, nulla Machina ad perpetuandum motum flecti possit. Unde Author his verbis primum experimentum describit. Esto vas R S aqua plenum, in eoque plantata rota P Q haustris suis instructa, et circa axem O volubilis, erigantur è vasis fundo, aut lateribus binae trabes T V et X Y. supra trabem T V statuatur aliud vas D C discriminatum tubulo et epistomio B. tribusque aut pluribus canalibus prope C instrumentum, è quibus aqua supra haustra attolli possit. Trabi vero X Y innectatur trabecula seu hasta transversa M X tali artificio, ut X circa axiculum velut circa polum elevari possit facile ac deprimi, adhaec