Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/79

From GATE
Revision as of 10:14, 10 February 2017 by Virgilio03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


circulo per axim indice instructam vel horas, vel humidum et siccum demonstrat, ex quibusdam puteis, qui ad diversa anni tempora aqua plus, minusve replentur, fieri potest thermometrum quod continuo motu quatuor anni tempora distinguat, quinimo ad certa interdistincta spacia ( si executor mechanicus accuratus fuerit) sono campanulae graduum aut anni mutatum tempus sonoro strepitu accidisse commoneat, sicque in sphaera vitrea caloris et frigoris gradus distinguuntur, de quibus vide Kircherum.
CAPUT IV.
De HorologiisProperty "CitesObject" (as page type) with input value "Horologiis" contains invalid characters or is incomplete and therefore can cause unexpected results during a query or annotation process..
AD quinque species reduci possunt Horologia, vel enim primò sunt ClepsydraeProperty "CitesObject" (as page type) with input value "Clepsydrae" contains invalid characters or is incomplete and therefore can cause unexpected results during a query or annotation process.. Secundò Sciaterica seu Solaria. Tertiò Hydraulica. Quartò Sympathica: et demum Mechanica. Singulorum horum aliquot in Kircheriano Musaeo inde passim distributa cernuntur.
Clepsydrae sunt instrumenta, quibus temporis continuatio in aequalia et arbitraria spacia dividitur per aequalem
[...]
portionem aquae aut arenae, quae continuo per proportionata horis metiendis spatia et per foramina labitur, ut aqua depleta instrumento revoluto, denuo per tempus aequale priori temporis spacio defluat. In horum fabrica requiruntur duo vitrea vasa, quae ligneo aut metallino septo conservantur, aequalitas arenae aut aquae, proportionatum foramen, et juxta quantitas: qualitas arenae illa optima est, quae siccioris et gravioris ponderis est; aqua vero sit defaecatissima. Ex quibus una machina videtur, quae non solùm horas demonstrat, sed et insuper in altam fontis asperginem erumpit.
Solaria seu Sciaterica sunt horologia quae ope umbrae, aut solaris radii horarum aequalia spatia determinant, quorum construendorum methodum et rationem toto tomo in Arte Lucis et Umbrae adeo fusè, doctè , et perspicaciter tractavit suo more Author, ut omnes, quotquot hac de re scripserunt usque ad haec nostra saecula antecellat, facilitate, prolixitate, et variata applicatione, nec solùm horas determinare docuit, verùm totius primi mobilis doctrinam diversimodè ex umbrae fugacis indicio infallibiliter determinare docuit, nec haec solùm in horizontalibus planis aut verticalibus rectis, sed in quibusvis irregularibus, obliquis et inclinatis superficiebus, triplici radio, recto, reflexo, et refracto, tum horas tum reliqua ad motum Solis, et effectus demonstrare docuit, de quibus vide opus Artis Magnae Lucis et Umbrae. Horum magna copia in dicto Musaeo ostenditur.

This page contains the following annotations: