Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/79

From GATE
Revision as of 12:33, 8 February 2017 by Virgilio03 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "circulo per axim indice instructam vel horas, vel humidum & siccum demonstrat, ex quibusdam puteis, qui ad diversa anni tempora aqua plus, minusve replentur, fieri potest ther...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


circulo per axim indice instructam vel horas, vel humidum & siccum demonstrat, ex quibusdam puteis, qui ad diversa anni tempora aqua plus, minusve replentur, fieri potest thermometrum quod continuo motu quatuor anni tempora distinguat, quinimo ad certa interdistincta spacia ( si executor mechanicus accuratus fuerit) sono campanulae graduum aut anni mutatum tempus sonoro strepitu accidisse commoneat, sicque in sphaera vitrea caloris & frigoris gradus distinguuntur, de quibus vide Kircherum.
CAPUT IV.
De Horologiis.
AD quinque species reduci possunt Horologia, vel enim primò sunt Clepsydrae. Secundò Sciaterica seu Solaria. Tertiò Hydraulica. Quartò Sympathica: & demum Mechanica. Singulorum horum aliquot in Kircheriano Musaeo inde passim distributa cernuntur.
Clepsydrae sunt instrumenta, quibus temporis continuatio in aequalia & arbitraria spacia dividitur per aequalem
[...]
portionem aquae aut arenae, quae continuo per proportionata horis metiendis spatia & per foramina labitur, ut aqua depleta instrumento revoluto, denuo per tempus aequale priori temporis spacio defluat. In horum fabrica requiruntur due vitrea vasa, quae ligneo aut metallino septo conservantur, aequalitas arenae aut aquae, proportionatum foramen, & juxta quantitas: qualitas arenae illa optima est, quae siccioris & gravioris ponderis est; aqua vero sit defaecatissima. Ex quibus unam machina videtur, quae non solùm horas demonstrat, sed & insuper in altam fontis asperginem erumpit.
Solaria seu Sciaterica sunt horologia quae ope umbrae, aut solaris radii horarum aequalia spatia determinant, quorum construendorum methodum & rationem toto tomo in Arte Lucis & Umbrae adeo fusè, doctè , & perspicaciter tractavit suo more Author, ut omnes, quotquot hac de re scripserunt usque ad haec nostra saecula antecellat, facilitate, prolixitate, & variata applicatione, nec solùm horas determinare docuit, verùm totius primi mobilis doctrinam diversimodè ex umbrae fugacis indicio infallibiliter determinare docuit, nec haec solùm in horizontalibus planis aut verticalibus rectis, sed in quibusvis irregularibus, obliquis & inclinatis superficiebus, triplici radio, recto, reflexo, & refracto, tum horas tum reliqua ad motum Solis, & effectus demonstrare docuit, de quibus vide opus Artis Magnae Lucis & Umbrae. Horum magna copia in dicto Musaeo onstenditur.