Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/78

From GATE
Revision as of 11:55, 8 February 2017 by Virgilio03 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "quam si in tota sua longitudine aequalis esset. Verùm de hisce pluribus actum vide à P. ''Kirchero in Arte Magnetica'', caeterisque operibus. <br /> ''De Instrumento humidi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


quam si in tota sua longitudine aequalis esset. Verùm de hisce pluribus actum vide à P. Kirchero in Arte Magnetica, caeterisque operibus.
De Instrumento humidi & sicci gradum notante.
TErtio modo Psychrometrica fiunt, quibus gradus humidi & sicci, sensibiliter visui redduntur agnoscibiles, quorum variae species escogitatae,
[...]
paucae tamen in usum reductae. Horum ratio sumitur ex ambiente aëre, aut humido aut sicco, qui quorundam corporum superficiem radens, eos suae qualitatis communicatione afficit. Corpora autem huic impressioni magis congrua sunt stipula avenacea & similia. Inter artificiata verò omnis generis chordae sive ex fibris plantarum quorundam excerptae & contortae, aut etiam (quae & maxime sunt activitatis) ex animalium intestinis contortae fides. Hujusmodi instrumenta quae humidi & sicci gradus terminant, hîc tria conspiciuntur, quorum primum in superficiem gradibus suis distincta avenacea stipula veluti indice quodam tenui fulcro leviter insistens, in quibuscunque
[...]
locis constituto vase gradus humidi & sicci pro veritate temporis demonstrat. Alterum intra Crystallini globi graduatam circuferentiam indice stipula ex quacunque materia, ex chorda fidicina, quae contorta, vel constringendo, vel dilatando siccum & humidum, pendula, una secum indicem trahit. Tertium in Nauticae pyxidis formam, planam scilicet superficiem in 60 primaria