Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/76

From GATE
This page has been proofread


fere oblita erant, ut sunt, Plectra, Musetae, Psalteria, Litui, Cornamusae, quae tamen hodie partim voraci temporis injuria perierunt; partim ob loci angustiam aliò translata, distracta, et neglecta sunt. Supersunt duo solùm, organum scilicet, quod Cylindro automato ex regulis Musurgiae animatum se ipso advenis alludit eosque festivo excipit plausu, refertum diversarum volucrium, utpote, cuculi, lusciniarum, anatum cantu, nec non cymbalorum strepitu et sonoro clangore stridulum, denique postquam omnis concentus conticuit, è medio organi vertice per aërem dyscolus globulus aliquantisper volitat; qui paulatim subsidens se intra organi sui receptaculum recipit, jucundum visu spectaculum.
Superest instrumentum Aeolium quod sine ullo humano contactu, solo fortioris venti impulsu chordas radentis, adeo vagum soni genus efficit, ut nescio quibus modis sola naturae industria auditores ita mirificè abripiat, ut mox campanarum clangorem è longinquo se percipere autument, mox videantur ex sufflatu organi tibias sonantes audire. Dubios mox relinquit auditores an experti cujusdam Cintharoedi ludentis jocos sonoros percipiant. Ex Authore haec construendi praescribitur ratio lib. IX. de Magia Phonotactica Machinamento X. et in Phonurgia fusius descripta. Ex ligno Tiliae resonantissimo, quibus fidicina instrumenta confici solent, instrumentum conficiatur quinque palmos longum, latum duos, profundum unum; hoc instrumentum 15 chordis aequalibus ex animalium intestinis, vel etiam pluribus paucioribusque instruas, modum concordantiae docet esse debere, non per tertias, aut secundas, sed debent accordari ut omnes chordae in unisono, aut per octavas unisonae, aut omnes in uno tono concordes sint. Modus porro applicationis talis sit, ut ubi ventus spirare maximè solet, per strictissimam rimam valvularum aut portarum cogatur transire, cui rimae retroponatur instrumentum, ut necessario ventus chordas radere queat. Author absque ulteriori dispendio fenestras aperit, atque valvis fenestrae semipalmari spatio apertis, queis Aeolium instrumentum insertum adeo insolitum harmoniae genus exhibet solius venti impetu, ut nemo, nisi arcani conscius, unde sonus ille harmoniacus exoriatur, ne conjecturâ quidem consequi possit. De quo vide Musurgiam X.lib. et Phonurgiam ultimo editam.