Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/75

From GATE
Revision as of 12:30, 20 October 2017 by Renato Bellini (talk | contribs)
This page has not been proofread


Francorum et Navarrae Rex fundavit anno 1627.
Leopoldi seremissimi Austriae Archiducis pietate et mansuetudine clari, nec non sincerae Religionis cultoris hîc extat tessera, dum in Numismate aureo quo ejus effigies et nomen radiat, ex alia verò facierum crucis signum quod lauri ramus fraenum pendulum, quae et mysticum seu hieroglyphicum Crucis symbolum notant, pedem autem Crucis ferus leo et mitis agnus stipant cum hac inscriptione: Timore Domini.
Succedunt tres Eminentissimi Cardinalis Ludovici Ludovisii, in quarum vera S. Ignatii effigies venerabilis est, cum hac inscriptione: ut sapiens Architectus fundamentum posuit quod est Jesus Christus: altera facies: Ludovicus Cardinalis Ludovisius S.R.E.Vicecancellarius Ignatio cui Greg. XV. P.O.M. Patruus Sactorum cultum decrevit, colendo templum extruxit, anno MDCXXVI.
Alia Ecclesiae frontispicium effigiat, cum hac circumscriptione. Ludovicus Cardin. Ludovisius fundavit: altera facies effigiem ejus ad vivum mentitur cum hac epigraphe: fragilem arenam jacimus ut domum fundemus aeternam.
Extat et memoria Eminentissimi Cardinalis Alexandri Farnesii Ecclesiae et Domus professae Romae Munificentissimi fundatoris.
Guilielmi Bavariae Ducis et Renatae uxoris effigies cum hac Epigraphe: Bene fac domine bonis et rectis corde: Psal. CXXIV. altera facies sic conscripta, Guilielmus V. D.G. Comes Palatinus Rheni, utriusque Bavariae dux, et Renata Lothar. ejus conjux hoc Societ. JESU templ. atque colleg. pro sua pietate in Catholicam Religionem et Ord. illum piè à fundamentis extruxit et dotavit anno sal. hum. M.D.LXXXV. Monarchii.
Praeterea plurima amuleta et Cabalistica sigilla, magica et superstitiosa Numismata, quorum dilucidatio et ridicula vanitas partim in Oedipo, maximè verò in Arithmologia descripta, explicata et refutata legitur. Videtur et hic confusus variorum antiquorum acervus Numismatum.
CAPUT II.
De Musicis Instrumentis.
Antequam de Musicis instrumentis agam: omittere nequeo quod condigno calamo sat celebrare non possum. Musicae illud magnum Musurgiae opus, quod alterius partus ingenii esse non poterat, quam viri qui humanarum scientiarum perfectionem et pansophiam adeptus adhuc, inaudita hucusque musicae arcana detexit. Quis nisi ille Musicam è numeris Algebricis evolutam: mirificis quibusdam regulis ita constrinxit, ut quisquis etiam prorsus Musicae imperitus dato verborum textu quaslibet Melothesias tali artificio componere queat; ut errare non possit. Loquor de cistula Musurgica, quam sapientissimus inventor toto libro VIII Artis Magnae Musurgiae sive ''consoni et dissoni à fundamentis docet, describit, et dilucidat, methodo adeo facili, ut in numeros habeat artis hujus discipulos in hunc usque diem. Hanc non solum complure Principes sed et Alex. VII.Pont. et Ferdinand.III. Caesar in praxim deduxit, eo successu ut quas composuerat melothesias publico applausu, ille Romae, hic Viennae experimenti causa decantandas jusserit.
Plura praeterea instrumentorum genera in hoc Musaeo asservantur; maximè verò talia, quae per neglectum jam