Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/72

From GATE
This page has been validated


Coronidis loco, hoc in capite digressionem facio ad experimentum hydrargyrostaticum, quo plures Philosophi in physicis vacuum admitti posse sibi confidentius imaginantur, posito sequenti experimento. Esto vas vitreum seu tubus oblongus qui in supremitate globum habeat, ex quo foramen canalis paulatim et sensim diminuendo excurrat. Repleto Mercurio globulo, alteri vasi inverso ora indatur, in quo etiam argentum vivum insit, et sensim amoto digito orificium tubi in inversione claudente videbis, ergastuli vitrei impatientem Mercurium tumultuari, subsidere, rursum attolli, donec vibrationibus continuatis lassus ad quietem se componat, ita tamen, ut magnam tubi partem in A inamem relinquat, quod inane vacuum esse contendunt. Verum natura accuratius considerata, fateor ad explendum inane à Mercurio derelictum, peregrinum aerem non posse succedere, cui si ingrediendi copia foret, id fieret per vitri poros; certè at nunc ratio non esset, cur Mercurius violenter suspensus non in subjectum vas rueret; fateor insuper, neque per orificium sistulae subingredi aerem posse, quem profunde in tubi fondo mersum, orificium, aer ne subintret, Mercurius occludit, ob anteriorem causam violentae in tubo Mercurii suspensionis; Anne ergo in illo inani vacuum concedam? Absit. Cum enim tenuissima quaedam corpuscula aerea omni mixto insint, et Natura vacuum angue pejus oderit; Mercurius tam diu continuata agitatione vibrabitur, donec ei insita corpuscula separata metuentis naturae vi, ei in superiorem partem tubi recipiant, sicque Mercurium in medio aere suspensum teneant.