Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/61

From GATE
Revision as of 16:24, 8 February 2017 by Visconti10 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "bus, figuris aut imaginibus imbuuntur; quae tubo opticae lentis prius probè instructo, lumine Lucernae accensae intra obscuri cubiculòi candidum parietem aut expansum linteu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


bus, figuris aut imaginibus imbuuntur; quae tubo opticae lentis prius probè instructo, lumine Lucernae accensae intra obscuri cubiculòi candidum parietem aut expansum linteum ita ad vivum unà cum coloribus projiciuntur; ut omnes in admirationem rapiant. Verùm antequam ulterius progrediamur, hic silentio minime supprimendum duxi, dum video complures jactabundos vagabundosque Thrasones orbem circumcursantes qui hujus sibi lucernae inventionem famosius ad describere non verecundantur. Impostores sunt. Kircheri hoc inventum est, quod et multis in Musaeo suo variis modis jam ante 30 annos exhibuit, et tandem in Arte magna Lucis et Umbrae binis editionibus, potissimum in Ultima fol.768.fusius descripsit, ei demonstravit, multa similia sibi adscribunt inventa varii Authores noviter editi quae tamen successu temporis inventa suunt arcana Kircheri jam dudum edita.