Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/60

From GATE
Revision as of 12:03, 10 February 2017 by Visconti10 (talk | contribs)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


aut Imperatoria Majestas in throno conspicua cernitur, aut certè aliarum simulacra rerum.
Demonstrat hic solertissimus Author Elliptico speculo quàm mirificè haec figura conducat ad trajectionem radiorum solarium longinqua distantia ignis pabula, unde inexpectatè horribiles flammas succendit.
Ad Dioptrica tandem divertere oportet, interquaè non parcè hic ludere videbis artem, et quidem intra Crystallinae Sphaerae septum. Miraberis Christi resurgentis effigiem sine omni subjecta materia comparere: Aviculam inter aqueam caveam garrulam luxuriari et circumsalire absque eo, quod madentis aquae irrigatione madefiat.
Exsurgit in medio Musaeo Ara Magnetica, cuius tres vitreae Sphaerae aqua purissima repletae insistunt, quae et coelestium circulorum systemata deferunt ex quibus non exiguo splendore irradiatae videntur effigies piissimi gregem Dei pascentis, et ad vota universae Christianorum Rei Publica, Sanctissimi, et Clementissimi Patris, et Pontificis Opt. Max.Clementis IX. ac ejusdem Pontificis Nepotis Eminentissimi Cardinalis Jacobi Rospigliosi inter laureum corymbum, quorum species ea arte spectantur, ut unde origo nascatur, ingoretur ac vix perceptibile fiat despicientibus.
Lucerna Magica. Instrumentum est, quo, ope unius at plurium lentium crystallinarum superificies quibuscunque tandem, diapahanis tamen coloribus,