Difference between revisions of "Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/58"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 4: Line 4:
 
Exhibentur hic ''Spaecula Cylindracea plicatilia'' duo, unum cavum, alterum convexum; speculo convexo differentes figurae ex colorum varietate confusae non ingrata combinatione in Cylindro formosae, modo turpes; mox una mox altera effigies appareat; contrà verò elegantissima objecta ita difformat, ut nesciam, quod nam rerum deturpatarum chaos in Cylindro repraesentetur, curiosa studiosis materia, ut possint rationem circumferentiae ad objecta circa centrum Cylindracea corpora refrigentia examinare. Speculo cylindraceo cavo quo Genius in centro firmus, cuius in medium aerem educiter species, quae porrò non nisi ex certo stationis puncto apparet, a quo recedendo aut habeo ad speculum propius adcedendo, Genii species vel intra Cylindri latrebas aut in aurae incognitis viis evanescendo insensibliter spectatoris oculum subterfugit.<br />
 
Hac Cylindracei usu speculi quasi magica opera  apparentem in are flammma indemnem manibus pertractari irantur advenae. Discat hic sapiens et curiosus peregrinus, vivorum hominum simulacra et species citra miraculi necessitatem, et magicam superstitionem ex uno, Cubiculo in liberum aerem mira arte ducere, quin imo inter accensarum flammarum rogum, indemnem se conservare.<br />
 
''Conicum Speculum'' unum vides convexum quo mirificè in plana tabula secundum artem deformatae figurae in conici speculi superficie recollectae apparent, unde varairum figurarum pro tabulae diversitate simulacra apaprent; unde Regis phaenomenon equo dela-
+
''Conicum Speculum'' unum vides convexum quo mirificè in plana tabula secundum artem deformatae figurae in conici speculi superficie recollectae apparent, unde varairum figurarum pro tabulae diversitate simulacra apaprent; unde Regis phaenomenon equo delatum

Revision as of 09:40, 9 February 2017

This page has not been proofread

in octo aequas partes divisa juxta speculorum imporendorum proportionata spacia, in quo tanquam in epitoma quadam et anacephalaeosi comprehenfum cernebatur, quicquid reflexo radio praestari potest, cum hac dispositione omnes dabiles angulos, sive rectos, sive acutos intra vel extra quadri inclinationem unico actu reflecterent, in hujus medio Elephanti effigies collocata integrum Elephantorum gregem, ex totaAsia et Africa collegisse videbatur.
Proteus Catoptricus. Haec uti et prior neglecta interiit. Speculum erat praegrande, in quo se ipsum intuens cernebat; machina vero tali arte compacta, ut immediate mutato situ speculi, ex tympano rotatili diversorum angulorum, modo caput suum in asininum, modo in caprinum, suinum aliorumque animalium transmutatum admiraretur, artificio ab Authore in Magia Catoptrica descripto.
Experimenta speculorum sphaericorum etiam nonnulla sunt, primatum vero merito obtinet prae grande speculum ustorium cavo convexum ex metallo conflatum, cujusque diameter ad tres palmos se extendit; hujus speculi ope folares radii collecti, denique iterum ad aliquot palmos refracti obejectum lignum accendit, et exulit ex cava speculi parte; ex parte verò convexa omnia circumsita corpora colligit, et eleganti proportione diminuit. Hujus speculi opera variorum Meccenatum effigies ad certam distantiam inversae prositae, secundum omens sui partes excipit, ac demum in medio aere volitantes libere sustinet. Diffundit insuper exceptum solis radium horizontaliter collocatum ad cubiculi, aut aulae cujusvis fenestras positum ac quodlibet superpositum corpus in tholo incomparabiliter augmentatum ad quemvis minimum et imperceptibilem motum in tholi aut fornicis partibus vagabundum phaenomena repraesentat. Asservantur in hoc Musaeo alia duo specula sphaerica, sed minora palmaris scilicet diametri, unum aliud minoris quibus eadem experimenta exhibentur.
Exhibentur hic Spaecula Cylindracea plicatilia duo, unum cavum, alterum convexum; speculo convexo differentes figurae ex colorum varietate confusae non ingrata combinatione in Cylindro formosae, modo turpes; mox una mox altera effigies appareat; contrà verò elegantissima objecta ita difformat, ut nesciam, quod nam rerum deturpatarum chaos in Cylindro repraesentetur, curiosa studiosis materia, ut possint rationem circumferentiae ad objecta circa centrum Cylindracea corpora refrigentia examinare. Speculo cylindraceo cavo quo Genius in centro firmus, cuius in medium aerem educiter species, quae porrò non nisi ex certo stationis puncto apparet, a quo recedendo aut habeo ad speculum propius adcedendo, Genii species vel intra Cylindri latrebas aut in aurae incognitis viis evanescendo insensibliter spectatoris oculum subterfugit.
Hac Cylindracei usu speculi quasi magica opera apparentem in are flammma indemnem manibus pertractari irantur advenae. Discat hic sapiens et curiosus peregrinus, vivorum hominum simulacra et species citra miraculi necessitatem, et magicam superstitionem ex uno, Cubiculo in liberum aerem mira arte ducere, quin imo inter accensarum flammarum rogum, indemnem se conservare.
Conicum Speculum unum vides convexum quo mirificè in plana tabula secundum artem deformatae figurae in conici speculi superficie recollectae apparent, unde varairum figurarum pro tabulae diversitate simulacra apaprent; unde Regis phaenomenon equo delatum