Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/55

From GATE
Revision as of 09:57, 10 February 2017 by Visconti10 (talk | contribs)
This page has not been proofread


hujus Musaei selectiora arcana describo, in quo sub Opticae partem universa, quae hoc opere continentur, cadunt, una cum nonnullis fallaciis, quae directo radio in objectum tendunt, ac elegantium figurarum species tibi repraesentant ex certo puncto, cum tamen in omni alio loco non nisi confusa quaedam colorum congeries appareat, vides qua ratione eadem tabula tibi tres aut plures differentes possit repraesentare figuras ex differenti stationis loco. Figurae item, quae, quocumque declinaveris loco, te impetere telo videntur: aliae insuper, quae in plano figurato nescio quos abscessus et ambages mentiuntur, et tamen accuratius examinando, et indagando, capita, aut membra humana, aliarumque rerum Schemata figurant. Horum effectum ratio, causa, et origo est a differenti angulorum incidentia, unde plus, minus in uno, duobus, tribus, aut etiam quinque locis flationium objecta variat; heac Author more suo in Arte Luciis et Umbrae perquirit, discutit, dilucidat atque accuratissime explanat.
gradum facio ad Catoptrica experimenta, quorum maxima copia in Kircherario Museo visitur; unde primo recensebo ea, quae ope speculorum Planorum praestat. Secundo quae ope speculorum Sphaericorum. Tertiò Cylindraceorum. Quartò Conicorum. Quintò Ellipticorum, quorum aliqua cava, alia convexa cernuntur. Sunt alia haec specula partim ex Crystallo, partim ex aere seu metallo fusa; Itauqe ope speculorum planorum subsequentia videntur experimenta.
Primo quidem Quadrans Catoptricus, instrumentum est, quo ope aliorum speculorum planorum, qui in modum libri ad invicem commissi sunt, et circa communem verticalem axim mobiles inter duas planas, et horizonti parallelas tabulas, et secundum quadrantis lineas concentratae, atque graduatae sunt. Nobile hoc artis miraculum est, Quadrans enim hic Catoptricus, quò magis acuitur angulus, tantò pluries objecta multiplicat; Videsque in hoc angulum acutiorem promoves, objecta et multiplicari, et velocissimo motu mox ad objectum accedere, mox retrocedere, usque ad angulum rectum; latera reducendo, donec paulatim eorum species penitus evanescant; unde et objectiva species in hoc Quadrante varias vultuum tranmutationes, membrorumque mutilationes, modò in tholo pendulae, jam et in aere volitantes mirari licet.
Theatrum Catoptricum, instrumentum est, quo quaestionem inter Phycos tam celebrem de Infinito actu, Author pluribus planis speculis tam nobili artis opificio deludit, ut rationem à sensu separatam, velle saltem deceptam in hoc instrumento quivis obstupescat; et quae in Physicis contrariarum sententiarum probabilia argumenta quotidiana in scholis subministrant disputandi materiam; hic convincente visus apparentia conclusivè dari actu infinitum stabilire videtur.
Cista est sub forma Theatri, quae ex interiori parte undequaquae planis speculis circumvestita est; porro specula ex parte posteriori, non ad latus, seu angulum rectum sibi invicem conjiuncta sunt, sed ad angulum acutum, undè incavum quatuor laterum se arcuat; Planum verò horizontale quadrilaterum est, quod in centro super axim mobilem convolvitur, et ita quadrisariam obijicit figurarum, seu planorum differentiam, sic specula plana mutuata reflexione unum alteri objectorum planorum species relfectunt, communicant, et multiplicant, semperque easdem species recolligendo opticè diminuunt, ut easdem numerare impossibile sit, adeoque infinitum actu