Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/52

From GATE
Revision as of 14:36, 8 February 2017 by Visconti09 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Sic compertum etiam est, cum matutinis horis acredalarum et fulicarum acervi, infolito vocis clangore auras quatiunt, stagnifique et amnibus imminent; mox videbis coelum atris...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Sic compertum etiam est, cum matutinis horis acredalarum et fulicarum acervi, infolito vocis clangore auras quatiunt, stagnifique et amnibus imminent; mox videbis coelum atris nubibus contegi, aerem vero pluvia et imbribus obscuratum in pluvias resolvi; pluraque alia vulgo nottissima vaticinia, et documenta avibus debemus. Verum ut unde digressus eram,redeam, reliquarum volucrium exuvias indagemus, et obveniet primo
Avis Paradisi quam Manucodiatam dicunt, quae pedes ita modicos habet, ut carere iis videatur; duo longissima fila atri coloris è corpore excurrunt quas in arborum ramos implicant, feque sic iis ad quiescendum suspendunt. Quo cibi genere vescantur, ignotum est; quin imo ex aere victitare, sunt qui perhibeant. Plerumque in continuo motu per auras defertur avis.
Alas habet, sed immediate post prominulum rostrum, exigua corprois moles, variorum colorum, qui tamen maxime ad aeruginem accedit; penas vero ad duos palmos excurrentes paucis circa rostrum, et lanuginofilis pennulis mira varietate contectum, videturque agglomerata quaedam pennata massula, vix carne constans. Cauda vero Pavonum more, aureo splendore nitet aliis mixtim coloribus corusca.