Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/50

From GATE
Revision as of 09:38, 10 February 2017 by Visconti09 (talk | contribs)
This page has not been proofread


venisse, quod si tamen eorum casses aliquando fefellisset, concitatissimo cursu ad cymbas adproperasse, quas sic dentibus contrivit, donec inutiles Nautis reddiderit, et in fragmenta inutilia disruperit. Bestia est, quae in altitudine ad quinque cubitos excrescit: pedes, aures, cauda, et vox cum Equis omnino conveniunt, solùm quod ungulae pedum, in modum Taurorum bifidae sint: nares habet patulos, labia repanda, rictum magnum et vastum, in quo utrinque tres magnos, sed obtusos, et prominentes dentes habet. Carnes humanas amare, Aristoteles testatur, qui de Mirabilibus Indiae scribens, verba Alexandri ad se scribendi refert. Ducentos milites de Macedonibus levibus armis misisse, per amnem nataturos; itaque quartam fluminis partem nataverunt; cum horrenda visu res nobis conspecta est, Hippopotami inter profundos aquarum ruerunt gurgites, raptosque milites nobis flentibus absumpserunt. Haec sunt ad verbum, quae Alexander Aristoteli scripsit. Haec bestia ad flumen Nili reperiri solet. Asservat Musaeum hujus belluae fragmentum ex dentibus dissectum tantae duritiei, ut cuivis silici aequiparari possit; non minus enim percussus, aut affrictus chalybe, quam quivis alius filex favillas dat. Sunt qui veneno obstare, et haemorroides sanare asserant. Habet et Musaeum caudam hujus Equi marini.
Simiae sceletum quod Anatomico studio, et opera fecundum suum situm naturalem compactum, et colligata ossa ossibus; ubi non solùm ossium compages, verùm etiam nervorum corda, et articulorum omnes compactiones, et ordines accuratissime videntur umano sceleto simillima.
Vulpes marina à nostratibus Europaeis differt solo colore, et cauda; color quippe medius inter cincericium et atrum, cum ex his permixtus sit, cauda vero à nostratibus differt, eo quod non solum colore reliquo corpori par sit, sed etiam pili hispidiores et breviores sint. HarumVulpium exuviae reperiuntur hic tres, quae colore omnes conveniunt, sed quantitate molis secundum diversitatis aetatis discrepant.
Lynx MexicanaProperty "CitesName" (as page type) with input value "Lynx Mexicana" contains invalid characters or is incomplete and therefore can cause unexpected results during a query or annotation process. animal est Vulpi non absimile, sola quantitate corporis minor, ingenii verò agilitate, astutia, et procacitate maior; ei enim agilitas corporis tanta est in motibus, ut visus humani videatur deludere velocitatem. Visitur hic unum exuvium nostris Felibus paulo minus, caeteroqui tota corporis proportione par, colore autem dispari, videlicet atro-cineritium.
Aliud hic occurrit rarum sane Animal quadrupes, ungulis acutissimis instructum, ita ut duritiei earum ope non solum montes, et scopulosos tractus, verum etiam arbores scandat. Color ejus candidus, et nigerrimis maculis permixtus, capillos habet hispidos in modum Caprarum, caudam brevem, ea à natura astutia dotatum, ut cum aliud à perfequentibus Venatoribus effugium salusque non supersit tam tetrum et abominabilem expultrice vi foetorem emittat, ut Venatores