Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/50

From GATE
Revision as of 11:48, 8 February 2017 by Visconti09 (talk | contribs)
This page has not been proofread


venisse,quod si tamen eorum casses aliquando fefellisset,concitatissimo cursu ad cymbas adproperasse, quas sic dentibus contrivit, donec inutiles Nautis reddiderit, et in fragmenta inutilia disruperit. Bestia est quae in altitudine ad quinque cubitos excrescit: pedes,aures,cauda, et vox cum Equis omnino conveniunt, solum quod ungulae pedum, in modum Taurorum bifidae sint: nares habet patulos, labia repanda, rictum magnum et vastum, in quo utrinque tres magnos, sed obtusos, et prominentes dentes habet. Carnes humanas amare, Aristoteles testatur, qui de Mirabilibus Indiae scribens, verba Alexandri ad se scribendi refert.Ducentos milites de Macedonibus levibus armis misisse, per amne