Difference between revisions of "Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/50"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
venisse,quod si tamen eorum casses aliquando fefellisset,concitatissimo cursu ad cymbas adproperasse, quas sic dentibus contrivit, donec inutiles Nautis reddiderit, et in fragmenta inutilia disruperit. Bestia est quae in altitudine ad quinque cubitos excrescit: pedes,aures,cauda, et vox cum Equis omnino conveniunt, solum quod ungulae pedum, in modum Taurorum bifidae sint: nares habet patulos, labia repanda, rictum magnum et vastum, in quo utrinque tres magnos, sed obtusos, et prominentes dentes habet. Carnes humanas amare, Aristoteles testatur, qui de Mirabilibus ''Indiae'' scribens, verba ''Alexandri'' ad se scribendi refert. ''Ducentos milites de'' Macedonibus ''levibus armis misisse, per amnem nataturos; itaque quartam fluminis partem nataverunt; cum horrenda visu res nobis conspecta est,'' Hippopotami ''inter profundos aquarum ruerunt gurgites, raptosque milites nobis flentibus absumpserunt.'' Haec sunt ad verbum,quae ''Alexander Aristoteli'' scripsit. Haec bestia ad flumen ''Nili''  reperiri solet. Asservat ''Musaeum'' huius belluae fragmentum ex dentibus
+
venisse,quod si tamen eorum casses aliquando fefellisset,concitatissimo cursu ad cymbas adproperasse, quas sic dentibus contrivit, donec inutiles Nautis reddiderit, et in fragmenta inutilia disruperit. Bestia est quae in altitudine ad quinque cubitos excrescit: pedes,aures,cauda, et vox cum Equis omnino conveniunt, solum quod ungulae pedum, in modum Taurorum bifidae sint: nares habet patulos, labia repanda, rictum magnum et vastum, in quo utrinque tres magnos, sed obtusos, et prominentes dentes habet. Carnes humanas amare, Aristoteles testatur, qui de Mirabilibus ''Indiae'' scribens, verba ''Alexandri'' ad se scribendi refert. ''Ducentos milites de'' Macedonibus ''levibus armis misisse, per amnem nataturos; itaque quartam fluminis partem nataverunt; cum horrenda visu res nobis conspecta est,'' Hippopotami ''inter profundos aquarum ruerunt gurgites, raptosque milites nobis flentibus absumpserunt.'' Haec sunt ad verbum,quae ''Alexander Aristoteli'' scripsit. Haec bestia ad flumen ''Nili''  reperiri solet. Asservat ''Musaeum'' huius belluae fragmentum ex dentibus dissectum tantae duritiei, ut cuivis silici aequiparari possit; non minus enim percussus aut affrictus chalybe, quam quivis alius filex favillas dat. Sunt qui veneno obstare, et haemorroides sanare

Revision as of 10:57, 8 February 2017

This page has not been proofread


venisse,quod si tamen eorum casses aliquando fefellisset,concitatissimo cursu ad cymbas adproperasse, quas sic dentibus contrivit, donec inutiles Nautis reddiderit, et in fragmenta inutilia disruperit. Bestia est quae in altitudine ad quinque cubitos excrescit: pedes,aures,cauda, et vox cum Equis omnino conveniunt, solum quod ungulae pedum, in modum Taurorum bifidae sint: nares habet patulos, labia repanda, rictum magnum et vastum, in quo utrinque tres magnos, sed obtusos, et prominentes dentes habet. Carnes humanas amare, Aristoteles testatur, qui de Mirabilibus Indiae scribens, verba Alexandri ad se scribendi refert. Ducentos milites de Macedonibus levibus armis misisse, per amnem nataturos; itaque quartam fluminis partem nataverunt; cum horrenda visu res nobis conspecta est, Hippopotami inter profundos aquarum ruerunt gurgites, raptosque milites nobis flentibus absumpserunt. Haec sunt ad verbum,quae Alexander Aristoteli scripsit. Haec bestia ad flumen Nili reperiri solet. Asservat Musaeum huius belluae fragmentum ex dentibus dissectum tantae duritiei, ut cuivis silici aequiparari possit; non minus enim percussus aut affrictus chalybe, quam quivis alius filex favillas dat. Sunt qui veneno obstare, et haemorroides sanare