Difference between revisions of "Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/49"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 6: Line 6:
 
''Namque gravem gemino cornu sic extulit'' Urfum,<br />
 
''Namque gravem gemino cornu sic extulit'' Urfum,<br />
 
''Jactat ut impositas'' Taurus ''in astra pilas''.<br />
 
''Jactat ut impositas'' Taurus ''in astra pilas''.<br />
 
+
Habet ''Musaeum'' tria ''Rhinocerotum Cornua'', duo minora bipalmaria in longitudine, et septem uniciarum in calcis radice, diametro, unde in conum excrescentia, leviter incurvata in acumen gracilescunt.
  
  

Revision as of 11:00, 10 February 2017

This page has not been proofread


Rhinocerontis Cornua. Inter peregrina et exotica animantia, quae mirabilum foecunda parens natura producere solet, est hoc deforme monstri genus. Animal est grande, durissimo et solidissimo corio, ceu thorace ferreo à natura loricatum. Corporis moleElephanto non impar, à qua tamen non nihil deficit, eo quod breviores habeat pedes. Caput habet ad modum suum in rostro acutius, et usque ad frontem productius, grossissimi ac robustissimi colli; os repandarum, inter nares ei excrescit cornu rotundum, et robustissimum, parumper versus frontem incurvatum, ferrugineum nigrorem habens; caudam more Boum ejusque formae gestat. Nonnulli porro Rhinocerontes duobus cornibus instructi sunt. Majori inter nares, minori verò supra nares; feritate, dolo, et fortitudine corporis molem aequat, adeo ut nulli belluarum cedat. Tempore Domitiani saepius in arenam producti fuerunt, semperque visi luctandi dexteritate caeteris praevalere; adeò ut Elephantes sternere, Leopardos exanimare, Leones interimere, Tauros conficere, Ursos extenuare, aliaque ferocioris naturae animalia enecare, et vincere compertum sit. Unde Martialis lib. Spectac. Epigr. 22. canit.
Sollicitant pavidi dum Rhinocerota Magistri,
Seque diù magnae colligit ira ferae,
Desperabantur promissi proelia Martis
Sed tamen is rediit, qui fuit ante furor.
Namque gravem gemino cornu sic extulit Urfum,
Jactat ut impositas Taurus in astra pilas.
Habet Musaeum tria Rhinocerotum Cornua, duo minora bipalmaria in longitudine, et septem uniciarum in calcis radice, diametro, unde in conum excrescentia, leviter incurvata in acumen gracilescunt.







Hippopotamus, seu Equus marinus. Animal est quadrupes, et amphibium, quod licet inter aquas degat, tamen inter terrestria quoque referre libuit amphibia. Refert de illo Odoardus Barbosa, quod saepius visus sit à Lusitanis Nautis in Insula Cesula, ad pascua exire, et in pratis in morem pecudis recenti gramine vesci: deprehensum saepius et circumventum in praedam