Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/46

From GATE
This page has been validated


pinnulas habeat, quibus se in quasque partes natando deflectit; à caudae extremitate usque ad corporis initium in medio dorsi, acutissimorum aculeorum seriem habet, quae etiam per totum dorsum ad caput usque excurrit, sed ita diminuti, ac in medio dorsi sunt, ut potius moduli, quam aculei dici possint. Caput, habet, ut reliquum corporis planum, nullo collo à reliquo corpore disjunctum; verum pro sui solum quantitate eminet; oculos duos parvulos et rotundos in superiori capitis parte habet, os vero latum à denticulorum minimorum infinita serie, quae circa cartilagineam pellem in unum quasi ossiculum multis denticulatorum acuminibus refertum concrescit. Corporis molem disparem habent; sunt enim, qui humanâ palmâ contegi possint, alii verò ad duos, et ultra palmos in latitudine, longitudine vero ad tres, et ultra extenduntur; itemque hujus magnitudinis in quacunque dabili quantitate, aut differentia reperiuntur; Habet Musaeum Romanum duos, sed arte efformatos, et aptatos ut superiori Rajae descriptione nullo prorsus modo congruant, et à vulgo potius Basiliscorum exuvia, quam Piscis hujusmodi credatur, aut Draconis cujuspiam abortivus foetus; horrendum quippe visu et informe animal apparet; Caput habens in altum exporrectum, hiante et patulo ore horridum, duabusque oculorum cavernis formidabile, inque fastigium turbinatum excrescens, duobus acuminatis unguibus, seu cornibus minax; collum oblongo à corpore segregatum, et in altum elatum; corpore tenui, sed amplis cartilagineis alis utrimque conspicuum; pedes spurios cartilagineae pinnulae conglutinatos habent; caudam demum longam, et aculeatam protendit in varias spiras contortam, hae sunt deformatae Rajae, et putatitii Basilisci, et uti Author sentit, non tam à natura quam ab arte confecti.
Armadillus Ericius loricatus, animal amphibium, dura undequaque testa armatum, quae veluti undis, aut squamulis contecta videtur, figurae oblongae, circa humeros, et dorso paulo ampliori circa limbum corporis, quatuor pedibus natura incessum fulcit, unges habens acuminatos, ceu Crocodilus, cui etiam in capitis expressa effigie similis est, propius tamen Porco. Caudam habet rotundam, et in acumen decrescentem, squamosam, et testaceâ armaturâ vestitam.
Armadillus Mexicanus priori quoad formam non absimilis, quoad omnes corporis partes solo colore differt, quod sciliet Ericius atro magis nigrescat exuvio, quàm Mexicanus faciat, qui totus cataphractus apparet mira squamarum varietate spectabilis.
Torpedo marina. Fuit superioribus annis Kircherianum Musaeum peregrinis rebus compluribus ditatum ab Alexandro Fabiano, Mexicani regni incola; inter caetera quoque Ericium marinum misit, quem asseruit, vim stupefactivam obtinere, quod tamen, hîc compertum non fuit; cumque hujus exuviae speciem plurium audito judicio indagaret, Author tandem non Torpedinis, sed Ericii marini exuvias reperit, quae exuviae tamen à nostratibus in corporis mole differunt, vimque ejus stupefactivam refusam putat qualitatem narcoticam, communicatam sibi à Torpedine pisce, in cujus visceribus, Torpedinis voracitate sepultus jacuit Ericius.
Conchylia marina ostentat vagum hoc Musaeum quam plurima, pulcherrima