Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/42

From GATE
This page has been validated


inscriptione eorum colligitur, Deae Opi ab Augusto consecracta fuisse, inscriptio docet.
TEMPL. OPIS AUGUSTI Lib. V. alterum verò Lib. II.
Spectatur et hic prisca Romanorum statera, magnitudine palmari.
Item statera in China usitata, de qua alibi in hoc libro.
Huc referri possunt duae urnae AEgyptiacae hieroglyphicis notis rarae, atque penicillo effigiatae: vasa referunt in magnitudine paria, altitudinis bipalmaris ex Agathe in Hungaria è subterraneis ruinis, et tumulis effossa; quae quidem non mensurae genus, sed vasorum speciem referunt, à piae, augustissimaeque memoriae Ferdinando IV.
Rege Romanorum, Ferdinandi III. Caesaris filio, Kirchero, eo tempore, quo Oedipo insudabat, ad hieroglyphicorum, quae in eo continebantur, interpretationem faciendam transmissae.

CAPUT VI.

Apparatus Rerum Peregrinarum ex omnibus Orbis plagis collectus.

IN tres Classes praesens caput distribuo; in prima maris monstriferi foetus; in secunda, Terrae mirabilium animantium matris partus; demum peregrinarum volucrium, ac variarium Regionum raros fructus, et rara quaedam Naturae prodigia sine discrimine, currente calamo perstringam.
Occurrit itaque primo loco Magnes Aeolius, mole exiguus, sed virtute magnus. Pisciculus est, quo in Musaei laqueari intra nauticae pyxidis ventorum Schemata, et differentias ad Mundi plagas collocata referentia, pendulus, qui se continuo motu agitando, numquam quietus manet, nisi supra ejus venti Rhombo, qui extra muros actu spirat, itaque ad flantium ventorum varietatem, in omni ventis impervio loco se rostro suo ad Rhombum venti actu flantis, convertit. Vocatur hic piscis Hirundo marina, seu Piscis volans. Hispanicè Voladore.
Magneticam hanc ad ventos conversivam virtutem alius quoque Piscis, habet, Physa nuncupatus, Mediterranei maris, maximè illius plagae, ubi Nilus in mare devolvitur, incola; Piscis est totus Sphaericus in globum à natura decircinatus.
Cauda Syrenis. Piscis ex Hispanorum relatione maris Indici, propè Insulas Moluccas, mulieris formam referens. Caput habet rotundum, nec multum à reliquo corpore discretum, nasum modicè inter utramque malam protuberantem, palpebris oculis nostris simillimis, aures aliquanto promissiores; labra, dentes, et reliqua corporis membra, humanis paria, ubera rotunda, et lacteo humore turgentia, brachia aliquanto longiora humanis, manus cartilagineas, anserum instar, ad natandum aptas; quibus remorum loco utitur; Caeterum pro sexus varietate ad generationem requisita omnia, quae postea in piscem definit, caudâ novem circiter palmorum longâ; Piscis cauda in Museo Romano asservatur, longa palmos novem, in latitudine adaequat palmum in parte grossiori,unde in acumen paulatim diminuitur. Rarae virtutis dote praeditus est hic Piscis ad Sanguinis profluvium: dicitur ejus pulvis in hęmorrhagia inspersus, omnibus aliis restrictivis longè praestare, et quidem hac virtute magis femellae, quàm masculi pollent.
Branchia Balaenae. Balaena Piscis est, facile omnium quos prodigioso