Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/36

From GATE
This page has been validated


praegrandis, quae ultra decem principales circulos Sphaerae 24 Meridianis circulis altitudinum et verticalium, quos Almucantarath et Azimuth vocant, seu Aequatori parallelis circulis ingeniosè et solerter instructa, atque rotarum perplexitate, ita concinnata, ut diurna progressione, seu circumvolutione quotidie unum Meridiani primarii gradum, in quo et omnia festa mobilia, signorumque Zodiaci progressus, seu Calendarium totius anni tempore indicatur; Solis item ac Lunae progressus artificiosissimè exhibet, adeo ut ambo circulari motu sine impedimento, quotidiana circumvolutione non solum 24 Meridianos perlustrent, verùm etiam cursum suum annuum per Zonam Zodiaci, alter verò 29 dierum spatium ad genuinum Lunae coelestis Sphaerae prototypon mechanica industria, mota et redeant et abscedant.
Astrolabia, seu planisphaeria ex aurichalco plura, quinque tamen prae caeteris nobiliora omnibus suis partibus ad diversas altitudines poli aptata, stellarum fixarum retibus, linea fiduciae, axi atque armillâ suspensoriâ instructissima, quorum maximum, quod et Latinis characteribus, et notis exsculptum est, trium palmorum diametrum adaequat. Duo, quorum unum Arabum notis et antiquitate visendum; alterum iisdem characteribus insignitum, palmo cum dimidio in diametro constat. Caetera minoris sunt circumferentiae. Instrumenta partium, seu circuli proportionales diversi, quorum quilibet diversis partium lineis subdivisus est. Quadrantes duo, unus ex lapide Schisto (Lavagna vocant) in prima minuta accuratissimè diversus, cujus radius est trium palmorum: alter quadrans ligneus ex Cipresso, qui divisione radiosa, secunda minuta distinguit; est hujus radius itidem trium palmorum. Latus alterum geometricis operationibus per sinus, et tangentes in prima scrupula exacta divisione rarum est, ne autem quid vacuum sit, ex una parte horoscopus quadrans universalis, ex altera ad Romani poli altitudinis quadrantem horoscopum gestat. Superest et astrolabium ligneum ad poli Romani altitudinem constructum, et divisum a doctissimo Patre Grimbergero Societatis JESU, non mediocris notae mathematico, quod tamen ob temporis tractum, tineis ferè consumptum est. Analemmata Catholica, seu universalia, Tabula horoscopa lapidea, horoscopia universalia, et particularia, planisphaeria, quae particularibus altitudinibus inserviunt, horoscopia concava, convexa diversarum inclinationum et declinationum radio tum reflexo, tum directo horas universales, concursumque horarum astronomicarum, cum Italicis, Babylonicis, et antiquis indicantia, quae et Ortum insuper, et Occasum per totum orbem currentem horam docent. Supersunt et alia, quae quia partim ad Classem Magneticarum Machinarum, partim ad tractatum de horologiis referuntur, ibi locum congruentius sibi vendicare videntur.
Ultra recensita instrumenta ad geometricas operationes hic est illud rarum, et Authoris inventione dignum Pantometrum, cuius operationes, usum et excellentiam Pater Caspar Scotus typis datum in Compendium redegit. Caeteroqui si alia instrumenta exoptas, hic Quadrata Geometrica, Quadrantes, Echometra, Holometra; Radius astronomicus, Pyxides graduatae cum Dioptris; Rota Catoptrica; Craticula Dureri, aliaque plura instrumenta reperis, quibus distantiae inaccessibiles sub notam mensuram cadunt aliaeque operationes Geometricae perficiuntur, quorum hic penè infinitus delectus. Addere hic liceat Scenographica instrumenta, ut sunt, Parallelogrammum velatum, Craticula demum ipsius Authoris, et inventione illustria et utilitate praxique facillima.