Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/34

From GATE
This page has been validated


CAPUT II.

Officina veterum, ac modernarum Lucernarum seu Lampadum.

ANtiquo Aegyptiorum, ac Romanorum tempore in delubris, et Fanis in Adytis, et Cryptis, in subterraneis specubus et tumulis ad multa saecula Lampades et Lucernas vario hieroglyphicorum apparatu ad ornatas arsisse Scriptores narrant, cujusmodi magna arte, majori eruditione fabrefactae, hic ab antiquitatis tenebris ad lucem erutae, et conservatae spectantur; de quibus Author in quarto Tomo Oedipi in Theatro hieroglyphico syntagmate XX. fusè agit. Porrò, materia, forma, et figura Lampades hae variant. Quoad materiam plurimae sunt ex metallo, multae ex aurichalco, pleraeque ex terra figulina, seu terra Samia confectae. Forma variabatur ab antiquis pro ratione Numinum, quae his ignibus colebantur. Sic qui septem Planetas colebant, Lucernâ septem lychnorum utebantur. Duodecim signorum Zodiaci honori, eorumque Geniis totidem celebrabant consecrabantque lychnuchis instructam.
Demophilus vetustissimus author scribit Heliopoli in Templo Solis fuisse Lucernam tot lychnis illuminatam, quot dies annus habet. Item Athenaeus lib. 15. de Tarantinis refert, eorum curiam 365. lychnis ardentibus Lampadum juxta numerum dierum anni fuisse instructam: Geniis quatuor elementorum Tetragonas, Diis Manibus Trigonas accendebant Lampades; de quibus scribit Author in Oedipo, et Fortunius Licetus Patavinus, libro de veterum Lucernis.
In Musaeo sunt duodecim metallinae Lampades hinc inde dispersae, quarum aliae animalium simulacra referunt, aliae Satyrorum, et Idolorum variorum. Visuntur et nonnullae ex figulina terra, inter quas una ex Archimedis sepulchro eruta, à Laurentio Mirabella Authori donata, pro singulari affectus sui in tantum rei antiquariae peritum Virum testimonio. Sunt qui Lumen perpetuum hujusmodi Lampadibus asservatum testantur, et extant Historiae, quae perpetuas faces probare vedentur: unde evenit ut varii inquisitione rei insolitae animati Herculeo conatu tentârint praestare, quod ab antiquis factum credebantur, artemque temporis voracitate absumptam et negligentia deperditam, suscitare conati sunt, et ne quidquam de eius possibilitate definiam, hi mihi sane ex eorum numero esse videntur, qui in Geometria arcaniori Tetragonismum circuli, qui motus artificialis perennitatem, qui lapidem Philosophicum Chrysopoeum magmum naturae, uti ajunt, Sacramentum sollicitius et ambitiosus, at inuitili et irrito labore Sysiphi faxum volventes laborant; licet in rerum natura aliud principium perpetuationis non appareat, quàm innatus quidam appetitus propriae conservationis, qui licet omnibus rebus insit, quia tamen nullum Physicum ens est, quod contrario careat, hinc Physica actione unum contrarium alterius vires superat, et consequenter immutat, unde hic appetitus nihil est aliud, quam actus formae naturalis excessivae vel defectivae, cujus medium non reperiatur.
Luminaria perpetua reperta memorat S. Augustinus lib. _____de Civit. Dei. c.6. ubi in quodam Veneris Fano inventam sub dio Lucernam, quam nulla tempestas, nullus imber extingueret asserit. Hic Romae sedente Paulo III. in via Appia, ultra mille quingentos annos ardens in Tulliolae Ciceronis filiae