Difference between revisions of "Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/32"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

tribus Pontificibus. Siquidem sedente ''Urbano'' VIII. ex ''Gallia'' evocatus, ubi varia Sapientissimo viro ''Nicolao Pareisicio'' hieroglyphicae literaturae specimina monstrarat, cujus monitu et intercessione Pontifex certior factus ''Romam'' venire jussus, quod ipsi impositum erat interpretationis munus stupente ''Roma'' executus fuit.

Successit ei in fede Apolstolica ''Innocent''.X.P.M. qui in foro agonali Obeliscum erecturus ''Kirchero'' tanquam unico arcanae litteraturae conscio, Obelisci ''Pamphilii'' postea dicti, ''Oedipi'' munus imposuit, quod et integro tomo, quin ''Obeliscus Pamphilius'' dictus fuit, praestitit.

Successit ''Innocentio'' X. ''Alexander'' VII. P.M. qui uti antiquitatum Aegyptiacarum studiosissimus fuit, ita quoque hoc unicum intendit, ut unus ex minoribus Obeliscus ex fundamentis fabricae erueretur in horto domestico P.P.Dominicanorum supra Minervam, de quo certior factus Pontifex, statim vocato ''Kirchero'' imposuit, ut summâ curâ delineata latera, figuris hieroglyphicis inscripta delinearentur: accidit itaque ut ei Tibure rusticanti tria duntaxat latera defignata mitterentur, quarto, quod terram premebat, omisso, quibus rite examinatis in son viso adhuc Obelisco quartum sua manu scientiae suae confidentia delineatum transmiserit, quod uti omnibus literatis paradoxum videbatur, ita quoque inverso Obelisco, illud latus, quod delineari non poterat, cum ''Kircheri'' autographo comparantes adeo exactum repererunt, ut ne unicum quidem punctum desideratum fuerit. Unde stupefacti omnes ii, qui sibi non nohil scire videbantur illi contradicere nquiverunt. Soli ''Kirchero'' veridicam ''Aegyptiorum'' literaturam perviam, non variis conjecturis, sed verae scientiae hieroglyphicae fundamento nixam, quam et ipse Pontifex admiratus Obelisco in Foro Minervae à fe erecto, et à ''Kirchero'' libro, cui titulus, ''Obeliscus Alexandrinus'', ad posteritatis memoriam, per authenticam epistolam eidem operi inseri jussit. In ''Obelisco Pamphilio'' in foro agonali ab ''Innocentio'' X. erecto simile scientiae suae apecimen edidit. De quo vide ''prolegomena Obelisci Pamphilii'' et III.''Tom.Oedipi Syntagm. de Obelisco Salustio.''

PARS SECUNDA.

PARS SECUNDA.

Revision as of 17:32, 8 February 2017

This page has not been proofread

tribus Pontificibus. Siquidem sedente Urbano VIII. ex Gallia evocatus, ubi varia Sapientissimo viro Nicolao Pareisicio hieroglyphicae literaturae specimina monstrarat, cujus monitu et intercessione Pontifex certior factus Romam venire jussus, quod ipsi impositum erat interpretationis munus stupente Roma executus fuit.
Successit ei in fede Apolstolica Innocent.X.P.M. qui in foro agonali Obeliscum erecturus Kirchero tanquam unico arcanae litteraturae conscio, Obelisci Pamphilii postea dicti, Oedipi munus imposuit, quod et integro tomo, quin Obeliscus Pamphilius dictus fuit, praestitit.
Successit Innocentio X. Alexander VII. P.M. qui uti antiquitatum Aegyptiacarum studiosissimus fuit, ita quoque hoc unicum intendit, ut unus ex minoribus Obeliscus ex fundamentis fabricae erueretur in horto domestico P.P.Dominicanorum supra Minervam, de quo certior factus Pontifex, statim vocato Kirchero imposuit, ut summâ curâ delineata latera, figuris hieroglyphicis inscripta delinearentur: accidit itaque ut ei Tibure rusticanti tria duntaxat latera defignata mitterentur, quarto, quod terram premebat, omisso, quibus rite examinatis in son viso adhuc Obelisco quartum sua manu scientiae suae confidentia delineatum transmiserit, quod uti omnibus literatis paradoxum videbatur, ita quoque inverso Obelisco, illud latus, quod delineari non poterat, cum Kircheri autographo comparantes adeo exactum repererunt, ut ne unicum quidem punctum desideratum fuerit. Unde stupefacti omnes ii, qui sibi non nohil scire videbantur illi contradicere nquiverunt. Soli Kirchero veridicam Aegyptiorum literaturam perviam, non variis conjecturis, sed verae scientiae hieroglyphicae fundamento nixam, quam et ipse Pontifex admiratus Obelisco in Foro Minervae à fe erecto, et à Kirchero libro, cui titulus, Obeliscus Alexandrinus, ad posteritatis memoriam, per authenticam epistolam eidem operi inseri jussit. In Obelisco Pamphilio in foro agonali ab Innocentio X. erecto simile scientiae suae apecimen edidit. De quo vide prolegomena Obelisci Pamphilii et III.Tom.Oedipi Syntagm. de Obelisco Salustio.

PARS SECUNDA.
CAPUT PRIMUM.
Officina Vitriaria

Italia artis vitriariae singularis cultrix,ideo pauculis hujus non tam illustris,quam fragilis suppellectilis vitriarium ornatum in hoc Musaeo visendum producam. Est hoc Musaeum vasorum vitreorum delectu et varietate refertissimum, omnesque anguli multiplici vasorum varietate nitent; Tripudiat hic ars Vitriaria vasis insolitae magnitudinis, quae veram Crystallum exprimunt, diversis coloribus, iridibus aliisque spectaculis exhibendis aptissima. Sunt vasa Cylindracea adamantino scalpro quam affabre elaborata. Ludit hic ars in arte, seu potius naturam ars excolit. Cribra ludrica vasa pneumatica hic inter se concordia ludunt discordia.Inter caetera tamen ecce sagacioris naturae iucunda in arte vitriaria videntur spectacula. Ventricosum vas in longitudine quatuor palmorum gracilescens, a Patre Chrsistophoro Clavio Mathematico fama super aethera noto concinnatum; indidit is huic canali puram etr naturalem aquam