Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/23

From GATE
Revision as of 17:02, 8 February 2017 by Visconti04 (talk | contribs)
This page has not been proofread


mortuo Constantino, diu Alexandriae inglorius jacuit, quem postea Constantius paternae gloriae haeres inde Romam deferri, et in circo maximo statui jussit, et stetit inconcussus, donec grassante Romae maximè furore Gothico collapsus est, ubi jacuit usque ad Sixti V bene ominata tempora, qui acceptis indiciis funditus subrutum reperit, repertum extrahi, et in campo Lateranensi, ubi hodie visitur, ergi jussit.
Obeliscus Panphilius, quem Heliopoli Sothis Manethonius filius, Rameses erexerat; eum Romam traductum anno à Christo nato 249. ad praetoriana castra in Hipposromo Ant.Caracalla Imperator erexit. Is demum anno 1649. munificentia Innocentii X. summi Pontif. in foro Agonali supra excelsa rupe ab arte ad naturae invidiam dispositione Equitis Bernini Architecti ad quatuor mundi plagas copiosis rivis seu fontibus scatentes erectus est.
Obeliscus Mediceus eo quod in Picianis hortis Mediceorum Principum unus ex quadraginta quatuor Aegypto Romam translatis in Circo Florae erectus erat, à Magno Duce Hetruriae, denuo constitutus fuit in Hortis Salustianis.
Obeliscus Mahuteus à S.Mahut quod nomen Orientales sancto Bartholomaeo dant, ex Templi Isiaci fundamentis erutus erectusque fuit, in dictae Ecclesiae S.Batholomeaeo Bergomatum foro.
Sexuts et ultimus Obeliscus Alexandrinus ab authore Alexandro VII.Pont. Maximo Kircheri Benefactori dicatus fuit, cujus latera frequentibus Epigraphis ad quodlibet quatuor laterum abaci ornatur. In quorum uno sic legitur: Alexandro VII.P.M. veteris sapientiae Magistro, Obeliscum ad veterum Aegyptiorum mentem hieroglyphicis notis inscriptum erexit et dicavit A.K: In altera facie legitur. Alexand.VII.P.M. reconditioris eruditionis oraculo Obeliscum hunc Encomiastico Pars I. symbolorum contextu inscriptum erigit et consecrat.A.K. In tertia facie inscriptio sic se habet. Alexand.VII.P.M. Osiri redivivo Obeliscum hunc aecanis veterum Aegyptiorum notis inscriptum erigit, dicat A.K. In ultima verò facie. Honori et immortalibus meritis Alexand.VII.P.O.M. Obeliscum hunc ad Aegyptiae Sapientiae normam inscripsit, erexit, consecravit A.K.
Obeliscum alium Christinae Alexandrae Suecorum Reginae, dum Musaeum Kircheri viseret, ad ejus in urbem adventum erexit, et consecravit, notisque veterum hieroglyphicis inscripsit, sub hoc Titulo.
Magnae Christinae,
Isidi Redivivae,
Obeliscum hunc
arcanis
Veterum Aegyptiorum
notis inscriptum
Erigit, dicat, consecrat
A.K.S.J.
Fulciebant hunc Obeliscum triginta tres panegyrici plausus praecipuis totius orbis linguis conscripti.
ELOGIA
In laudem incomparabilis Heroinae
Christinae.
LInguae fuerunt, scilicet Hebraea, Graeca, Chaldaica, Tarchumica, Latina, Ossca, Syriaca, Arabica, Coptica, Aegyptiaca, Aethiopica, Samaritana, Americana, Persica, Malabarica, Brachmana, Nubiana Africae, Turcica, Mexicana, Italica, Germanica, Hispanica, Gallica, Anglica, Bohemica, Lusitana, Hybernica, Sarda, Belgica, Dalmatica, Canadensis, Hungarica, Hieroglyphica.
Itaque haec est Scena Obeliscorum, quam Kircherus litterario Orbi exhibuit in hoc Urbis et Orbis theatro sub