Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/22

From GATE
Revision as of 11:13, 9 February 2017 by Visconti04 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Pyramidum in Aegypto multa et magna est copia, duae autem prae caertis praegrandes ad ripam Nili spectantur, quas ante Diluvium Schur filium Schaluk filii Schariack erexisse Arabes fingunt. Hermetem propter sapientiam Trismegistum cognomento tandem omnium authorem fuisse, Author in Oedipo l.I.de Obeliscorum Origine demonstrat. Horum itaque Obeliscorum quidam temporum decursu ex Aegyto Romam maximis impensis ab Augustis Caesaribus translati fuerunt, ut ex Plinio probat Kircherus, qui tamen majori ex parte aevo confecti, et truncati, aut etiam integri aedificiorum ruinis sepulti profunda sub terra gemunt. Hodie Romae tredecim superstites sunt: scilicet Flaminius, Lateranensis, Vaticanus, Sanctae MARIAE majoris, Ramessaeus, Mahutaeus, Mediceus, et demum Minervae Alexandri VII. auspiciis erutus in foro Minervae elephanti ὀβελισκοφόρῳ hodie incubat. In Musaeo Kircheriano quinque horum secundum omne sui partes proportionata mole diminuti, et penicillo adumbrati asservantur. Sextus Clementis IX.P.O.M. virtutum immortalibus meritis erectus fuit. Nec immeritò, nam Kircherus uti Restaurator, et interpres Aegyptiorum hieroglyphicorum in Musaeo sibi praesentes esse voluit, ut post immensos labores in eis enodandis exantlatos prototyporum illi vices supplerent, demum merito etiam tam vasti et profundi ingenii aeternaque famae argumentum in eodem Musaeo veluti Cedro perennius fixi manerent. Debebat quippe tam sublimium rerum studiis indefessus Hercules haec gloriae suae trophaea statuere, quibus suum in reip. litterariae bonum impensi laboris perenne testimonium relinquerent.
Horum Obeliscorum Princeps Flaminius à proxima porta sic nuncupatus, vulgò Porta del popolo dicta, pandit se ad hujus ingressum amplissima area, in cujus medio in altum superbè exurgit, et Romanae majestatis limina veluti magnificè condecorat. Hujus Obeliscum quem primo in Aegipto excifum, ac Heliopoli erectum à Senneferte Aegypti Rege, avulsum inde Caesar Augustus Romam translatum in Circo maximo erigi voluit, quem deinde ob temporis vitia ruinis sepultum Sixtus V.P.O.M. denuo in lucem erectum et in loco ubi hodie visitur spectandum rursum erexit anno M.D.LXXXIX.
Obeliscus Lateranensis à proxima Lateranensi Basilica S. Joannis omnium in urbe et orbe Ecclesiarum Matre nomen accepit; cujus Obelisci author fuit Ramesses Sothis filius, Rex Aegypti, qui postquam complures magnificentia summa extrui fecisset, neque tamen ullus genio suo respondisset; hunc demum et mole et mysteriis reliquis omnibus augustiorem erigi fecit, in cujus fabrica 20 milia hominum teste Plinio feruntur desudasse. Et quoniam res erat periculosa, ne in sublime elatus degravante tam enormi pondere prolaberetur, summo in apice proprium filium alligari jussit, ut vel sic conservandi Regii pueri causa attentiores redderet Architectos. Erectus porro fuit Thebis in templo Solis, cui consecratus perstitit, usque ad annum à Christo nato 334. tempore Constantii Imperatoris, Constantini Magni filii, qui gloriae immortalis cupidus, cum urbem Byzantinum à suo postmodum nomine Constantinopolim dictam Romanae urbi suppartem construi jussisset, ne quid illi Romanae deesset majestatis, in tota Aegypto Obeliscos diligenter conquiri jussit, et votis respondit eventus. Repertus tandem Thebis Obeliscus, quem solum Cambysis ira, cum impunè caeteros per urbem absumerent incendia, quasi molis hujus reverentia attoniti indemnem voluit. Hunc itaque avulsum loco, Alexandriam devehi mandavit. verùm augustas cogitationes fata succiderunt, nam

This page contains the following annotations: