Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/19

From GATE
This page has not been proofread


anathemata inter Musaei Sacra monumenta asservantur.
Quarto loco ad peregrinarum antiquarumque rerum apparatum spectant duodecim parallelogrammae rectangulae tabulae, quibus uti et aliis magno numero, ex ultimo orbe advenae R.R.P.P.S.J. rerum peregrinarum supellectile Musaeum locupletarunt, sunt atro colore tinctae chartae albicantibus literis, characteribus et lineis conscriptae, et effigiatae aliquae, aliae etiam diversis coloribus depictae. Numina, mores, leges, cartas geographicas, quae universum repraesentant, juxta intellectum et capacitatem peregrinarum gentium. Hinc aliae sunt symbola Numinis Amida, aliae genealogiam semideorum Chinensium, utpote Bacchi, Martis, aliorumque fictitiorum Numinum monstra exhibent. Sunt duae tabulae, decem incarnationes Brumae pseudo-numinis Brachmanum, ἀυτγράμματα ex magni Mogoris regno ad Authorem transmissa.
Quintum locum sibi vendicat Alcoranus Arabico charactere conscriptus in charta pergamena, aureis literis et diversis limbis interstincta fascia longa palmos viginti, larga semipalmum, donum à Philippo Carolo Tunetano Regis filio ob Scientiae venerationem R.P. Athanasio transmissum, estque idem Alcoranus, quo utebatur Seliman Turcarum Imperator.
Visuntur demum volumen Orationum Illyricarum libri, et Dictionaria Chinensia; praegrandis Tabula Idiomarum]] quae 72. diversis characteribus nomen ineffabile Dei exprimunt. Adest etiam magna copia vasorum lacrymatoriorum, quae in diversis cavernis et tumulis hinc inde eruta, et delineata asservantur, quorum omnium complementum, decor et majestas est Bibliothecion solius Authoris calamo et doctrina toti mundo notum, quo et praeclara ejus opera spectare licet, quêis etiam quidquid in Musaeo dignum consideratione spectatur, describitur, omnium artium scientiarumque arcanissimus promocondus.
CAPUT VII
De Obeliscis Aegyptiorum.
Continent Obelisci priscorum Aegyptiorum sapietiam hisce veluti durissimis faxis aeternitati consecratam, attamen temporis tractu adeo neglectam etiam à bis mille annis in profundo ignorantiae abditam, ut nemo ad eorum arcana hucusque penetrarit, mansissentque utique in illo immenso oblivionis Chao, si eam de profundo ignorantiae lacu, non cum minori Orbis voto, quam nominis sui immortali famâ Kircherus non eruisset, literarumque arcanarum opus tot saeculis abditum tentasset, ac tandem foeliciter perfecisset; debet tibi vir eruditissime non immerito, parcat mihi modestia tua, Resp. literaria, quae in Hercule, Atlante, Trismegisto, Protheo, aliisque aut fabulosa Poëtarum Schola, aut saeculi nostri memoria depraedicat. Dum deperditam linguam Aegyptiacam restituisti, nunquam intellecta hieroglyphica explicuisti, superstitiosamque Aegyptiorum scientiam veritate superasti. Ab Etymologia nominis, ut ordiar, hęc à graeco [...], quod Veru significat, scilicet à forma veru nomen duxit. Arabibus Messalet Pharaum, id est, Pharaonis acus dicta, à Pharaone, sic enim Reges prisci Aegypti vocabantur, nam de inventore primo ejus controvertitur, cùm maxima Arabum schola jam ante Diluvium Memphi Pyramides extructas perperam tradat. Harum Pyramidum