Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/18

From GATE
Revision as of 10:51, 8 February 2017 by Visconti04 (talk | contribs)
This page has not been proofread


novi illius orbis addiscere potest. Ego hic solum de earum origine ago. Et primo loco occurrit titulus inscriptionis Montis Sinai his characteribus effigiatus in rupe montis Horeb, quae est partis Montis Sinai. Attulit hanc inscriptionem linguarum Orientalium notitiâ excellentissimus R.P. Thomas Obecienus è divi Francisci familia, quam deferta Sinai curiositas lustrando in una rupium montis Sinai sesqui-palmaribus notis incisam reperit, et bona fide exscriptam Romano Oedipo (eam forte in aenigmatibus tentaturo) obtulit, sed non difficile fuit ei omnium fere Orientalium linguarum gnaro, Sacrae Sphingis, ut quidam rebantur arcana Cabalicis Symbolis involuta mysteria enodare, quod non aliis, quam ipsiusmet modestissimi Prodomi verbis propono prout scribis in Prodomo suo Copto.
Divino itaque implorato auxilio, mox trium linguarum, Hebraicae, Samaritanae et Syricae, ad quos dicti characteres eccedere videbantur, adhibitis mihi quoque consuetis artis combinatoriae regulis, sedulam accepi comparationem, et ecce scripturae, caetorquin intricatissime omniumque opinione inexplicabilis sensus, uti opinione citius, ita quoque labore non adeo magno et singulari (Deo Patri Luminum sit honor) clarus omibus solutus nodis tandem emersit. (Deus Virginem Concipere faciet.) Titulus illis nationibus postea in Oriente tantam meruit venerationem, ut, quemadmodum scribunt, eo plures portarum vestibulis inscribendum censuerint. Lectio verò Tituli est haec: Adonai Almatha Jebtèn. De origine hujus scripturae agens Author multis ante Christi adventum saeculis exaratam fuisse probat, eodemque plane loco rupi incisum, in quo olim Moysi Deus in ardenti rubo locutus est, et nomen suum mirabile manifestavit, quod Sacer textus ad montis Horeb crepidinem factum narrat. Dum inquit, Veniens (subintellige Moyses) ad montem Dei Horeb, apparuitque ei dominus in flamma ignis de medio