Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/18

From GATE
Revision as of 11:39, 8 February 2017 by Visconti04 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "novi illius orbis addiscere potest. Ego hic solum de earum origine ago. Et primo loco occurrit titulus inscriptionis Montis Sinai his characteribus effigiatus in rupe montis H...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


novi illius orbis addiscere potest. Ego hic solum de earum origine ago. Et primo loco occurrit titulus inscriptionis Montis Sinai his characteribus effigiatus in rupe montis Horeb, quae est partis Montis Sinai. Attulit hanc inscriptionem linguarum Orientalium notitiâ excellentissimus R.P. Thomas Obecienus è divi Francisci familia, quam deferta Sinai curiositas lustrando in una rupium montis Sinai sesqui-palmaribus notis incisam reperit, et bona fide exscriptam Romano Oedipo (eam forte in aenigmatibus tentaturo) obtulit, sed non difficile fuit ei omnium fere Orientalium linguarum gnaro, Sacrae Sphingis, ut quidam rebantur arcana Cabalicis Symbolis involuta mysteria enodare, quod non aliis, quam ipsiusmet modestissimi Prodomi verbis propono prout scribis in Prodomo suo Copto.
Divino itaque implorato auxilio, mox trium linguarum, Hebraicae, Samaritanae Syricae, ad quos dicti characteres eccedere videbantur, adhibitis mihi quoque consuetis artis combinatoriae regulis,