Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/16

From GATE
Revision as of 12:02, 9 February 2017 by Visconti04 (talk | contribs)
This page has not been proofread


si sequentia verba saepius iterentur, videlicet Nami, Amida, Buth, hoc est, Foelix Amida salva nos. Hoc Numen quandoque in florido roseto collocant, et multis circa caput radiis adornant, corona precatoria (quod et deastris Iaponicis commune est) instructum. Tertium simulacrum Isidis multimammiae hieroglyphicis notis refertum, cujus monumentum hac inscriptione insignitum est, atque ex Diodoro transsumptum adnectere lubet. Ego sum Isis AEgypti Regina, à Mercurio erudita, quae sum uxor Isidis. Ego sum mater Hori regis, quae ego legibus statui nullus solvere poterit. Ego sum prima frugum inventrix. Ego sum in astro canis refulgens. Mihi Bubastis urbs condita est, gaude, gaude AEgypte, quae me nutrivisti. Quartum Idolum est Dea Minerva. Quintum Jupiter Ammonius. Subsequuntur varia, tum antiquae, tum nostris posteris temporibus apud diversas gentes cultu et latriae usurpata Numina, suntque portatilia Chinensium duo adeo à divinitate aliena, ut potius ludicrum et in modico ligno excisum et sculptum, à natura de generis homunculi effigiem repraesentent, quam quid divinum. Dianae heroica ex marmore statua quae, et Lucina dicitur à quibusdam, eo quod Romae in Exquiliis Lucum coluerit, de hac Virg.4 Ecloga, Casta fave Lucina; item simulacra Neptuni et Palladis, Cupidinis, Adonis, Sileni Bacchi Socii festivè gestientis; Satyrica numina plura.
Inter Heroes seu personas illustres, quorum statuae Musaeum condecorant, sunt primo, praeclara figulina statua Moysis. Secundo Antonii Caracallae Imperatoris sic nuncupati, quod novi vestimenti genere ad talos usque deflui se vestiverit. Tertio Diogenes Cynicus Philosophus. Quarto Marcus Tullius Cicero, Romanus Orator. Quinto Zeno Philosophus Stoïcus. Sexto Socrates Athenensis Philosophus. Septimo Homerus Poëta, qui vixit centum annis ante Romam conditam. Octavo Seneca Philosophus, Praeceptor Neronis, qui, quod Pisonis rebus favere putaretur, incisis venis in balneo interiit. Nono Sibylla Tiburtina, una ex decem de quibus Varro. Decimo Agrippina filia M.Agrippae uxoris Germanici. Undecimo Messalina à Claudio Imperatore supplicio affecta, uti tradit Tranquillus in Claud. Duodecimo Henrici IV. Galliarum Regis, naturalis effigies. Herculis statua. Duo marmorei pueri, quorum unus locustam insectatur, alter à cancro morsus in digito pedis lachrymabili vultu opem implorat: opus Equitis Bernini hodie Architectorum celeberrimi datum ab Alphonso Donnino benefactore Musaei Kircheriani. Hinc inde conspiciuntur fragmentorum antiquissima Graecorum, Hebraeorum, AEgyptiorum, aliarumque gentium Symbola una cum inscriptionibus, inter quae marmoreum fragmentum ex famossissima Niloscopii Aegyptiaci columna, quâ ad dimetiendas Nili inundationes et incrementa utebantur, spectatur.
CAPUT VI.
Varia peregrinarum Linguarum ac Regnorum Monumenta.
Inter caetera parietum ornamenta varia conspiciuntur Sinensium aliarumque nationum ignotarum scripta, tabellae, character, et delineationes, omnes quidem ab Authore anno superiore in China Illustrata publici juris factae. Unde curiosus Lector plurima alia rei litterariae detecta noviter circa Religionem, mores, naturales et stupendas mechanicas fabricas