Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/99

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


in gratiarum actionem misit Ecclesiae, exercuit opera charitatis. Sol et Luna in eius uniebantur persona, hoc est, omnes ad obedientiam ei praestandam advolabant.
19. Hic Rex Kieñ cum in regimine constitutus, claram reddebat virtutem: armis 4 maria pacificavit: literis decem millia confinium illustravit: instar candelae secreta hominum illuminavit, et velut in speculo detecta cernebat omnia, totum resuscitavit orbem: cuncti Barbari regulam vivendi acceperunt.
20. Lex, o quanta, quam perfecta, et quam ad omnia sese extendit! volens eam nuncupare non potui non legem divinam appellare. Reges noverant res suas disponere, ego Vasallus eas possum enarrare, ideo erigo hunc lapidem praedivitem, in praeconium magnae felicitatis.
21. In nostro potentatu magni Tam, anno secundo huius Kieñ cium (videlicet anno Domini 782.) die septimo mensis Autumni, die Dominica, hic lapis erectus fuit Episcopo Him ciù, Ecclesiam Sinesem administrante, Mandarinus nomine Liu sièci yeñ, tituli erat Ciao y cum, in quo officio ante eum fuit Tai cieù siè su Cañ kiuñ, hanc sua manu confecit inscriptionem.