Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/95

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been validated


ad Evangelii statum instaurandum, promovendumque; instituit. Regimen ipsius erat admodum excellens, rogamus DEUM pro ipso, non verecundantes in hoc. Magnae virtutis est aeque esse humilem, pacificum, et scientem, tolerare proximum, abundare charitate ad omnes iuvandos, et benefacere omnibus viventibus. Haec est vera via, et scala sanctae legis nostrae, facere ut pluvia et venti solitis temporibus revertantur, mundus sit quietus, homines bene gubernati, res singulae recte dispositae, viventes bene vivant, defuncti gaudio perfruantur. Haec habere in promptu, et rationem reddere, in veritate procedit ex nostra sancta fide, et omnes effectus sunt fortitudinis, et potentiae sancti Evangelii nostri.
12. Rex Sacerdoti dicto Usu magno legis promulgatori hosce titulos dedit Kin iù, quam lò tai fù (officium est in regia aula) et Soù fum̃ ciè tù fù lèi (officium extra aulam) Xi tieñ, thum̃ Kieñ (officium quoque aliud est, quorum explicationes non inveni in exemplari.) Item dicto Sacerdoti magnae legis promulgatori vestimentum Ecclesiasticum coloris caerulei, (italice di color pauonazo) donavit. Erat Sacerdos iste pacificus, aliis benefacere gaudebat, virtutis opera summo studio peragendo. Advenit ille in Chinam regione remota è loco