Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/91

From GATE
Revision as of 16:30, 29 November 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


meritis conferuntur: aedificia sunt grandia: (verbo) regnum celebre est poësi, et bonis moribus.
7. Docào, cùm, filius Taì cùm, gubernacula regni adiit anno Domini 651. (continuando Author Kìm Cìm haec dicit) Caò vìm magnus Imperator minimè virtutibus Avi sui degener, novit cum honore continuare intentum Avi sui, et dilatare et honorare res patris sui, praecipiens in omnibus provinciis fieri ecclesias, unàque; honorans Olò puèn titulo Episcopi magnae legis, quae gubernat Regnum Chinae. Tum lex Dei promulgata est per decem provincias (quibus Sinense Regnum continebatur regnum summa pace fruebatur:) Ecclesiis replebantur omnes urbes, et domus felicitate Euangelii florebant.
8. In hoc anno dicto Xim liè (qui tum annus Domini 699.)