Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/9

From GATE
Revision as of 16:27, 10 January 2018 by Visconti01 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Eminentissimo Principi


FRANCISCO
CARD: BARBERINO


S.R.E Vicecancellario


ATHANASIUS KIRCHERUS


è Soc. IESU


perpetuam felicitatem

Iacienda est, Eminentissime Princeps; mihi penè dixerim inuito, existimationis alea; dum hasce Coptae, seu Aegyptiacae linguae primitias, sub Eminentissimi Nominis tui splendore mentis oculorumque arbitrio committo, aequa atque iniqua variorum iudicia non iniquo animo praestolaturus. Et latuissent illa fanè cum fuo Authore, ficuti reliqua omnia, quae de priscâ, atque hucusque incognitam Aegyptiorum symbolicam sapientiam indefesso studio, conatu pertinaci, iam compararam suppellectilia; nisi officiosa amicorum importunitas, armata deprecatio et amica quaedam vis, quotidiana penè expostulatione de manibus extorsisset. Quorum ego, si authoritatem aequè ac rationes eneruare valuissem, animum meum procul dubio