Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/88

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


effectus sit illuminare, et omnia claritate perfundere; unde necessarium fuit eam eam appellare Kim̃ Ki aò, hoc est legem claram et magnam.

5. Lex ubi personae Regiae desunt, non extenditur, nec dilatatur: personae vero Regiae absque lege nequaquam magnificantur. Lege itaque, et Regibus concordantibus, et in unam veluti rem coeuntibus illico mundus illuminatur. Igitur Rege dicto Tài cùm veũ huam̃ti tempestate illa celebri, singulari prudentia [1] et sanctitate (Chinam) administrante, venit ex Iudaea summae virtutis vir vocatus Olò puèn, qui a nubibus deductus veram doctrinam importavit. Deductus etiam per ventos, et chartas hydrographicas multa pericula, et labores sustinuit, et tandem anno Chiñ quoñ et ieù siè (erat ille annus Christi sexcentesimus trigesimus sextus) ad Curiam Regiam appulit. Rex vero famoso Colào, qui Fam Kieù lym dicebatur, praecepit, ut accepto iumento obviam novo hospiti versus occidentalem partem procederet, hoc est versus suburbium Civitatis eumque omni benevolentia exceptum in Regiam introduceret. [2] Iussit Rex traduci doctrinam in palatio, ibidemque una investigavit veritatem legis. Intellexit Rex esse veram legem, et serio per

  1. Marginalia: 'Lex in China apportatur.'.
  2. Marginalia: 'Per Chinam divulgatur.'.
Lex in China apportatur. +  and Per Chinam divulgatur. +