Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/83

From GATE
Revision as of 15:13, 22 November 2018 by ViscontiDiMarca (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


Lapis in laudem et memoriam aeternam


legis lucis, et veritatis portatae

de Iudaea, et in China

promulgatae erectus.

Titulum sequitur prologus epigraphes, quae est prima linea Characterum à superiori loco deorsum , sive ad angulos rectos more Sinensium, exaratorum; cuius explicatio sequitur.
Prologus Sacerdotis Regni Iudaeae dicti

Quìm Cìm.

Post haec denique incipit Epigraphe, tota Sinico incisa charactere, sumblimi & exquisito stylo composita; quam proindè libenter hic una cum Sinicis characteribus iuxta prototypon apponerem, nisi me cùm intricatissimorum characterum multitudo, tùm spacii angustia ab hoc supervacaneo labore absterrerent; ne tamen lector huius tam eximii monumenti fructu privetur, visum fuit omisso charactere, & idiomate Sinico, totam eius interpretationem ex italico in latinum verbo tenus à me translatam, ut pluribus ea communicaretur, hoc loco ea fide, qua inveni, proponere.