Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/80

From GATE
Revision as of 20:58, 20 January 2018 by ViscontiCampi (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Lectoris, hic declarare, id ipsa rei et dignitate et utilitate, raritateque vel maxime postulante gravari nec debui, nec potui, res itaque sic se habet. Anno 1625 cum in Villa...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Lectoris, hic declarare, id ipsa rei et dignitate et utilitate, raritateque vel maxime postulante gravari nec debui, nec potui, res itaque sic se habet. Anno 1625 cum in Villa Sanxueit dicta in magno Sinarum regno, eruta terra, fossa quaedam fundamentis muris cuisdam collocandis praepararetur, contigit, ut Operae inter caetera monimenta, in ingens etiam saxum, Sinicis characteribus eximie ornatum inciderent, de invento monumento mox certior factus loci gubernator, qui cum venerandae antiquitatis vestigia attentius fuisset intuitus, propediem scripto quodam in inventi monumenti laudem edito, in altero eiusdem quantitais lapide totam inventi saxi perigraphen incidi iisdem characterum, notarumque ductibus, ea qua par ea fide, incidi curavit, positamque in montis cuisdam in primaria urbe Sigàn existentis Heremitorio, inventae antiquitatis Thefaurum aeternae memoriae confervatum posuit. Porrò Patres Societatis nostrae, qui eo ipso tempore fortè in eandem provinciam recens appulerant, cum multa, fama paulatim longè lateque percrebescente, de invento monumento percepissent, ad id inspiciendum, non tam humano quam divino instinctu compulsi, eo et ipsi se contulerunt; erant autem ad interpretationem inscriptionis rite perficienda, multi e propinquis locis, et ex Bontziis, et