Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/73

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


panem in sanctas incontaminatas, puras, et illibatas manus suas et aspiciens in caelum ad te, Deus, qui pater eius es, et, Dominus omnipotens; gratias egit (hic respondet populus Amen) et benedixit eum (populus dicit Amen) et santificavit eum (populus dicit Amen) deditque eum discipulis suis, et Apostolis Sanctis, dicens accipite et comedite de eo ipso omnes vos.

Hoc enim est Corpus meum.
Quod pro vobis, et pro multis frangetur, et dabitur in remissionem peccatorum, hoc facire in meam commemorationem.

Similiter autem et post caenam accepit Calicem, et miscuit illum cum vino, et aqua, et adoravit (respondet populus Amen) et benedixit eum (Amen) et santificat eum (Amen) et gustavit, et dedit etiamo discipulis suis, et Apostolis Sanctis, et dixit. Accipite de eo omnes vos.

Hic enim est Sanguinis meus novi testamenti,

Qui effundetur pro vobis, et pro multis dabitur in remissionem peccatorum, in memoriam meam.

Atque haec est formula consecrationis Coptitis ante mille, et quadrigentos circiter