Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/66

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


profanam [1] Ecclesiam, atque idololatricam religionem, quam utrique genti communem fuisse Diodorus docet. Ritus enim, & cerimonias, consuetudinesque; Ecclesiam, caputque; eius comitari, nos quotidiana docet experientia. Atque ex dictis quoque patet, cur cum Coptitis Aethiopes aedem Martyrum utantur? Cum enim unam Ecclesiam sub uno Pastore constituerent, diraque; Diocletiani persecutione non Aegyptii tantum; sed & Aethiopes quoque infestati, ac gravissimis tormentis sublati pro Christi nomine,, Martyrii coronam adepti sint; communi quoque aera eos, videlicet epocha, seu radice, qua in memoriam gratiae tot sanctis concessi a Deo Martyrii, computandorum annorum initium sumerent, gaudere decebat. Unde miror, [2] Scaligerum caetera perspicacem, in expensione horum annorum gratiae, tam subito ignorantiam suam fateri voluisse; verba eius sunt. Annum gratiae vocant Aethiopes aeram Diocletiani, qua utuntur;causam appellationis ignoro. & in fine discursus, Aestuani aliquantum priusquam hos annos gratiae intelligere potui. Sed mirumnon est, virum uti in hoc, ita in multis aliis peccasse; ut, qui libros eorum non viderit, vel visos non intellexerit.

Porro sicuti Copto- Aethiopica Ecclesia primis temporibus sanctis moribus, & institutis

  1. Marginalia: 'Sicut olim communis erat Aegyptiorum, & Aethiopum religio, sic & post Christum. Cur Aethiopes aeram suam Maetyrum. Cur Aethiopum aera voceturgra tiae'.
  2. Marginalia: 'Sealiger. 1.7. de em. sep. in annot. Aeth. sol. 339. ed.Paris. Quid annus gratiae apud Aethiopes.'.
Sicut olim communis erat Aegyptiorum, & Aethiopum religio, sic & post Christum. Cur Aethiopes aeram suam Maetyrum. Cur Aethiopum aera voceturgra tiae +  and Sealiger. 1.7. de em. sep. in annot. Aeth. sol. 339. ed.Paris. Quid annus gratiae apud Aethiopes. +