Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/65

From GATE
Revision as of 11:55, 20 November 2018 by Irene Pedretti (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


Aethiopica: nam in communi commemoratione, quam pro felici statu Ecllesiae Aethiopicae, Regis Claudij, Principum ac Iudicum eius, subditorumque salute faciunt, Pontificis quoque Alexandrini specialis sit mentio; hisce[1] verbis.
Baanta likan lika Papasna aba agale Agzia Raaf Episko pasat laabaia, hagara alasachanduraia, waraas hagarana, chabura Papasna Ab Agale, va cholumu Episkopasat Kas wu sat, vaduiakont ratuana hahe iama not.
Quae verba ex abyffino translata sic sonant.

Orate pro principe nostro, principe Archiepiscoporum nostrorũ Gabriele, domino, et capite Episcoporum Magnae Provinciae Alexandriae. Et pro capite patriae nostrae venerando Archiepiscopo nostro Marco, ac omnibus Episcopis, Sacerdotibus, et Diaconis rectae fidei.
In aliis quoque commemorationibus sequentium SS. Marci Evangelistae, Theonae, Petri, Alexandri, Athanasii, Theophili, Cyrilli, aliorumque Episcoporum Alexandrinorum passim mentionem faciunt. Quae satis ostendunt Aegyptiam, et Aethiopicam, in unam coisse Ecclesiam; non secus ac veterum Aegyptiorum Aethiopumque

  1. forma arcaica della forma flessa his, da hic, haec, hoc