Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/57

From GATE
Revision as of 11:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/57 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/57: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


multùm de Aerae Coptae ratione dubitarem, utpote cui antehac de ea tractanti mini non sine fundamento suspecta esset, verùm eam non in alijs tantum Arabicis Authoribus; sed et in hoc Codice, vel ipsis Coptitis confirmantibus, tandem veram deprehendi. Nam in libris suis passim Authoris, et professionis indicato nomine, ei annorum à Martyrum suorum transitu elapsorum numerum mox subiungunt. Sed quia res est scitu digna, visum fuit hic formulam eius ex fine Codicis nostri Copto arabici decerptam subiungere. Sic author scribit.
Vanaqleh elmaskin, eldurbeth eltamkin elraheb, elhaquir Gabriel ebn elraschid haraph bectab catolika ucana alphraga men naclob bdair Tamuih phi iaum elgemaha elhhadi elhaschiarin men schiahr Baba ianeth sateh votlhatim volf elschiada elethahar razacna ailah schaphahatom Amin voalhhemd lilah daiman.