Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/49

From GATE
Revision as of 15:42, 10 January 2018 by Visconti02 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


affectuque admirabili, ad posteritatem tibi hoc immortali beneficio devinciendam, uti in omnibus aliis rerum bene gerendarum occasionibus, ita in huiusmodi quoque curando negotio partes tuas desiderari nequaquam passurum. Quod et mucum de tua magnificentia, quotquot reconditioris literaturae amore feruntur, sibi indubitanter spondent. Sed redeamus ad Coptitas. Porrò è sacris historiis linqua Copta scriptis apparet, innocentissimae vitae homines fuisse Coptitas, atque adeò feruentes Christianae vitae cultores, ut nullis unquam suppliciorum generibus à suscepta semel fide, vitaque, abduci potuerint. Patet id è crudeli illa atque formidanda Diocletiani Imperatoris persecutione; in qua anno dicti Caesaris decimo nono, Marcellini Papae septimo, salutis nostrae 302. Teste Baronio, ad vigniti milia Christianorum crudelitate inaudita, innumeris aliis in exilium amandatis, vitam glorioso agone finierunt. Quos inter Philoromus, et Philetas , (hic Thmui, alter Alexandriae episcopali munere fungebatur) eximium fanè Christiani certaminis exemplum posteritati praebuere. Meminit huius crudelissimae perfecutionis Chronicon Alexandrinum.