Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/47

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Fidem adducta Christianae religionis proiecta [1] semina cum ubique locorum; tum in Aegypto potissimum, utpote Euangelii noui donti vicina, felici segete adolescerent. Multi ex Aegyptiis amore euangelicae perfectionis instigati, ad ea se loca contulerunt, quae a rerum vanarum strepitu semota, caelestium contemplationi maxime apta erat, cuiusmodi Thebaidos solitudinem [2] fuisse scribit Palladius: cui cum urbs Coptos proxxima esset, manasticae vitae sectatore partim rerum, quae ipsis necessariae esse poterant, comparandarum commoditate allecti, eum, utpote deserto adiacentem. a quo & Coptitae quoque postmodum dicti sunt, elegerunt; partim etiam, ut locus iste, in quo tanta superstitionis monumenta intuebantur, quique: daemonum furiis erat infestus, piis Monachorum studiis, & sanctis Christianae vitae disciplinis initiatus, in Spiritus sancti habitaculum mutaretur. Atque ii sunt, qui antiquam illam Aegyptiacam [3] linguam, etsi, ut in regnorum mutationibus plerumque; fieri solet, admodum corruptam, ab interitu, a quo crescente Mahumetis imperio non longe aberat, vindicarunt; scriptis variis illustrarunt, atque ad haec usque tempora propagatam ab oppido Coptos, ut quae in tota reliqua Aegypto aliis iam linguis introductis, extincta a soli Coptitis urbis accolis conservata

  1. Marginalia: 'Coptitarum ad Christum conuersorum, amor religionis.'.
  2. Marginalia: 'Palladius in lausiaca.'.
  3. Marginalia: 'Coptitae primi linguam antiqua Aegyptiacam ab interitu vindicarunt, & ab urbe CoptoCoptam primi appellarunt.'.
Coptitarum ad Christum conuersorum, amor religionis. +, Palladius in lausiaca. +  and Coptitae primi linguam antiqua Aegyptiacam ab interitu vindicarunt, & ab urbe CoptoCoptam primi appellarunt. +