Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/47"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/47 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/47: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
Fidem adducta Christianae religionis proiecta <ref>Marginalia: '[[printedMarginalia::Coptitarum ad Christum conuersorum, amor religionis.]]'.</ref> semina cum ubique locorum; tum in Aegypto potissimum, utpote Euangelii noui donti vicina, felici segete adolescerent. Multi ex Aegyptiis amore euangelicae perfectionis instigati, ad ea se loca contulerunt, quae a rerum vanarum strepitu semota, caelestium contemplationi maxime apta erat, cuiusmodi Thebaidos solitudinem <ref>Marginalia: '[[printedMarginalia::Palladius in lausiaca.]]'.</ref> fuisse scribit Palladius: cui cum urbs Coptos proxxima esset, manasticae vitae sectatore partim rerum, quae ipsis necessariae esse poterant, comparandarum commoditate allecti, eum, utpote deserto adiacentem. a quo & Coptitae quoque postmodum dicti sunt, elegerunt; partim etiam, ut locus iste, in quo tanta superstitionis monumenta intuebantur, quique: daemonum furiis erat infestus, piis Monachorum studiis, & sanctis Christianae vitae disciplinis initiatus, in Spiritus sancti habitaculum mutaretur. Atque ii sunt, qui antiquam illam Aegyptiacam <ref>Marginalia: '[[printedMarginalia::Coptitae primi linguam antiqua Aegyptiacam ab interitu vindicarunt, & ab urbe CoptoCoptam primi appellarunt.]]'.</ref> linguam, etsi, ut in regnorum mutationibus plerumque; fieri solet, admodum corruptam, ab interitu, a quo crescente Mahumetis imperio non longe aberat, vindicarunt; scriptis variis illustrarunt, atque ad haec usque tempora propagatam ab oppido Coptos, ut quae in tota reliqua Aegypto aliis iam linguis introductis, extincta a soli Coptitis urbis accolis conservata

Revision as of 16:45, 22 November 2018

This page has not been proofread


Fidem adducta Christianae religionis proiecta [1] semina cum ubique locorum; tum in Aegypto potissimum, utpote Euangelii noui donti vicina, felici segete adolescerent. Multi ex Aegyptiis amore euangelicae perfectionis instigati, ad ea se loca contulerunt, quae a rerum vanarum strepitu semota, caelestium contemplationi maxime apta erat, cuiusmodi Thebaidos solitudinem [2] fuisse scribit Palladius: cui cum urbs Coptos proxxima esset, manasticae vitae sectatore partim rerum, quae ipsis necessariae esse poterant, comparandarum commoditate allecti, eum, utpote deserto adiacentem. a quo & Coptitae quoque postmodum dicti sunt, elegerunt; partim etiam, ut locus iste, in quo tanta superstitionis monumenta intuebantur, quique: daemonum furiis erat infestus, piis Monachorum studiis, & sanctis Christianae vitae disciplinis initiatus, in Spiritus sancti habitaculum mutaretur. Atque ii sunt, qui antiquam illam Aegyptiacam [3] linguam, etsi, ut in regnorum mutationibus plerumque; fieri solet, admodum corruptam, ab interitu, a quo crescente Mahumetis imperio non longe aberat, vindicarunt; scriptis variis illustrarunt, atque ad haec usque tempora propagatam ab oppido Coptos, ut quae in tota reliqua Aegypto aliis iam linguis introductis, extincta a soli Coptitis urbis accolis conservata

  1. Marginalia: 'Coptitarum ad Christum conuersorum, amor religionis.'.
  2. Marginalia: 'Palladius in lausiaca.'.
  3. Marginalia: 'Coptitae primi linguam antiqua Aegyptiacam ab interitu vindicarunt, & ab urbe CoptoCoptam primi appellarunt.'.
Coptitarum ad Christum conuersorum, amor religionis. +, Palladius in lausiaca. +  and Coptitae primi linguam antiqua Aegyptiacam ab interitu vindicarunt, & ab urbe CoptoCoptam primi appellarunt. +